| iv Kal. Quint.(?) 51 Athenis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Vt Athenas a. d. vii Kal. Quint. veneram, exspectabam ibi | 5.10.1.1 |
| iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi | |
| quicquam habebam. eram autem totus, crede mihi, tecum | |
| et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis | |
| tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non mehercule | 5 |
| alius ullus sermo nisi de te. | |
| Sed tu de <me> ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt. | 2.1 |
| adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in | |
| quemquam comitum. nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. | |
| persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. | |
| belle adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo | 5 |
| sermone celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, | |
| sicut tibi sensi placere. sed haec tum laudemus cum erunt | |
| perorata. | |
| Reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe repre- | 3.1 |
| hendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. | |
| o rem minime aptam meis moribus! o illud verum 'ἔρδοι τις | |
| . . . '! dices 'quid adhuc? nondum enim in negotio versaris'. | |
| <pla>ne scio, et puto molestiora restare. etsi haec ipsa fero | 5 |
| equidem, etiam fronte, ut puto et volo, bellis<sime>, sed angor | |
| intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel | |
| in omni genere stulte, insulse, adroganter et dicuntur et agun- | |
| tur cottidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia | |
| δυσεκλάλητα sunt. itaque admirabere meam βαθύτητα cum | 10 |
| salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur. | |
| Ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat proposi- | 4.1 |
| tum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, | |
| ne suspicabar quidem. nec hercule umquam tam diu ignarus | |
| rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nomi- | |
| nibus actum sit; ac non modo nemo domo, ne Roma quidem | 5 |
| quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. qua re si | |
| quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, | |
| per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum. | |
| Quid est praeterea? nihil sane nisi illud: valde me Athenae | 5.1 |
| delectarunt, urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum | |
| amore in te, in nos quadam benevolentia; sed mu<tata mu>lta. | |
| philosophia sursum deorsum. si quid est, est in Aristo, apud | |
| quem eram; nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto | 5 |
| concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul | |
| eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me | |
| scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime | |
| quando Romae futurus sis. |