| prid. Non. Quint. 51 (§4) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas | 5.11.1.1 |
| darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte | |
| dari potuerint, committam ut non dem. | |
| Ne provincia nobis prorogetur, per fortunas, dum ades, | |
| quicquid provideri <poterit> provide. non dici potest quam | 5 |
| flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem | |
| feram. | |
| Marcellus foede de Comensi. etsi ille magistratum non | 2.1 |
| gesserit, erat tamen Transpadanus; ita mihi videtur non | |
| minus stomachi nostro <quam> Caesari fecisse. sed hoc ipse | |
| viderit. | |
| Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem | 3.1 |
| dicere, in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; | |
| qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam | |
| illud nusquam discedere. ergo Graecus incumbet; valet | |
| autem auctoritas eius apud illum plurimum. | 5 |
| Ego has prid. Non. Quint. proficiscens Athenis dedi, cum | 4.1 |
| ibi decem ipsos fuissem dies. venerat Pomptinus, una Cn. | |
| Volusius. aderat quaestor. tuus unus Tullius aberat. aphracta | |
| Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid | |
| ἐπικώπων. de Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent! | 5 |
| Nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione | 5.1 |
| fecimus, nec mehercule habeo quod adhuc quem accusem | |
| meorum. videntur mihi nosse [nos] nostram causam et con- | |
| dicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi | |
| meae. quod superest, si verum illud est, 'οἵαπερ ἡ δέσποινα . . . ', | 5 |
| certe permanebunt; nihil enim <a> me fieri ita videbunt ut sibi | |
| sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid | |
| a nobis severius; nam adhuc lenitate dulces sumus, et, ut | |
| spero, proficimus aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, | |
| †ανεζιαν† in unum annum meditatus sum; proinde pugna | 10 |
| ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar. | |
| Nunc redeo ad ea quae mihi mandas. in praefectis excusatio | 6.1 |
| ne s<it>; iis quos voles deferto. non ero tam μετέωρος quam | |
| in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum | |
| sentire certo scio. apud Patronem et reliquos barones te in | |
| maxima gratia posui, et hercule merito tuo feci; nam mihi | 5 |
| is [ter] dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam | |
| curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patron mecum | |
| egisset ut peterem a vestro Ariopago ὑπομνηματισμὸν tollerent | |
| quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et | |
| Xenoni me et post ipsi Patroni ad Memmium scribere, qui | 10 |
| pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut | |
| is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri; non enim | |
| dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio im- | |
| petrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium | |
| abiecerat, sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad eum | 15 |
| accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum. | |
| Tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim tibi | 7.1 |
| (tu illi nihil dixeris): accepi fasciculum in quo erat epistula | |
| Piliae ad <Quintum; abs>tuli, aperui, legi; valde scripta est | |
| συμπαθῶς. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine | |
| mea tum videlicet datas cum ego me non belle haberem; | 5 |
| nam illam †νομαηαρια me† excusationem ne acceperis. cura | |
| ut omnia sciam, sed maxime ut valeas. |