| med. Quint. 51 Deli | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. | 5.12.1.1 |
| sexto die Delum Athenis venimus. prid. Non. Quint. a Piraeo | |
| ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. | |
| a. d. viii Id. ad Ceo iucunde. inde Gyarum saevo vento, non | |
| adverso. hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam | 5 |
| vellemus, cursum confecimus. iam nosti aphracta Rhodiorum: | |
| nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo | |
| nihil festinare, nec me Delo movere nisi omnia ἄκρα Γυρέων | |
| pura vidissem. | |
| De Messalla autem statim ut audivi, de Gyaro dedi litteras | 2.1 |
| et ad ipsum <et erat> consilium nostrum etiam ad Horten- | |
| sium, cui quidem valde συνηγωνίων; sed tuas de eius iudici ser- | |
| monibus et mehercule omni de rei publicae statu litteras | |
| exspecto, πολιτικώτερον quidem scriptas quoniam meos cum | 5 |
| †Thallumeto† nostro pervolutas libros, eius modi, inquam, | |
| litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir | |
| gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum | |
| sit sciam. cum haec leges, habebimus consules; omnia per- | |
| spicere poteris, de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis. | 10 |
| Nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo | 3.1 |
| te, explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, | |
| plane rogo, de aqua si quid poterit fieri, eo sis animo quo | |
| soles esse de aqua; quam ego cum mea sponte tum tuis | |
| sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea | 5 |
| si quid Philippus rogav<er>it, quod in tua re faceres, id velim | |
| facias. | |
| Plura scribam ad te cum constitero; nunc eram plane in | |
| medio mari. |