| vii Kal. Sext. 51 Ephesi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sext., sexagesimo et quin- | 5.13.1.1 |
| gentesimo post pugnam Bovill<an>am. navigavimus sine | |
| timore et sine nausea, sed tardius propter aphractorum | |
| Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, priva- | |
| torum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed | 5 |
| mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto | |
| aut quid ad te attinet? verum tamen decumani <quasi ad se> | |
| venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori, se | |
| alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum | |
| annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. | 10 |
| sed, ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus | |
| omnibusque satis faciemus, et eo facilius quod in nostra | |
| provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim | |
| cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci. | |
| Tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, | 2.1 |
| tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus | |
| tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apol- | |
| lonidensem Xenonem commendavi. omnia se facturum re- | |
| cepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius | 5 |
| quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus. | |
| Redeo ad urbana. per fortunas, quoniam Romae manes, | 3.1 |
| primum illud praefulci atque praemuni, quae<s>o, <ut> simus | |
| annui, ne intercaletur quidem. deinde exhauri mea mandata | |
| maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem | |
| non ignoras, dein de Caesare; quam in cupiditatem te auctore | 5 |
| incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et | |
| curare quid in re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam | |
| quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime | |
| in primisque num quid iudiciorum status aut factorum aut | |
| futurorum etiam laboret. de aqua sit curae; et si quid Philippus | 10 |
| aget animadvertes. |