| vi Kal. Sext. 51 Trallibus(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque | 5.14.1.1 |
| semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit | |
| spatium utrumque <prae>stabo. nunc iter conficiebamus | |
| aestuosa et pulverulenta via. dederam Epheso pridie; has | |
| dedi Trallibus. in provincia mea fore me putabam Kal. | 5 |
| Sext. ex ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoveto. | |
| interea tamen haec [quae] mihi quae vellem adferebantur, | |
| primum otium Parthicum, dein confectae pactiones | |
| publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio | |
| stipendiumque eis usque ad Id. Quint. persolutum. | 10 |
| Nos Asia accepit admirabiliter. adventus noster fuit nemini | 2.1 |
| ne minimo quidem sumptui. spero meos omnis servire laudi | |
| meae; tamen magno timore sum, sed bene speramus. omnes | |
| iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat mihi in | |
| animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos | 5 |
| rei militari dare, hibernos iuris dictioni. | |
| Tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica | 3.1 |
| quam te, scribas ad me omnia, quae sint, quae futura sint. | |
| nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi | |
| gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris in primisque | |
| illud ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil esse carius. | 5 |
| Habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae | |
| subtiliores erunt. |