iii Non. Sext. 51 (§3) Laodiceae
CICERO ATTICO SAL.
Laodiceam veni prid. Kal. Sext.; ex hoc die clavum anni 5.15.1.1
movebis. nihil exoptatius adventu meo, nihil c<l>arius; sed est
incredibile quam me negoti taedeat, <cum> non habeat satis
magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et in-
dustriae meae, praeclara opera cesset. quippe ius Laodiceae 5
me dicere, cum Romae A. Plotius dicat! et, cum exercitum
noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum
legionum exilium! denique haec non desidero: lucem, forum,
urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo
annuum; si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti 10
potest, tu modo Romae sis.
  Quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus 2.1
facio. mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia
ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi
versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non refrico, sed
apparent nec occuli possunt. 5
  Iter Laodicea faciebam a. d. iii Non. Sext., cum has litteras 3.1
dabam, in castra in Lycaoniam. inde ad Taurum cogitabam,
ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo
deciderem. 'clitellae bovi sunt impositae; plane non est
nostrum onus'; sed feremus, modo, si me amas, sit annus, 5
adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. mirifice sollicitus
sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia. qua re, ut ad
te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit.
  Plura scribam <alias, has sciebam> tarde tibi redditum iri,
sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico 10
Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris
per magistros scripturae et portus [et] nostrarum dioecesium.