| xvii Kal. Sept.(?) 51 inter Synnada et Philomelium | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabel- | 5.16.1.1 |
| larii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi | |
| spati, ne me immemorem mandati tui putares. itaque sub- | |
| sedi in ipsa via, dum haec, quae longiorem desiderant | |
| orationem, summatim tibi perscriberem. | 5 |
| Maxima exspectatione in perditam et plane eversam in | 2.1 |
| perpetuum provinciam nos venisse scito prid. Kal. Sext., | |
| moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies | |
| Synnade. audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλια | |
| solvere non posse, ὠνὰς omnium venditas, civitatum gemitus, | 5 |
| ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio | |
| cuius immanis. quid quaeris? taedet omnino eos vitae. | |
| levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus | 3.1 |
| in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quem- | |
| quam. scito non modo nos faenum aut quod e lege Iulia dari | |
| solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor | |
| lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne | 5 |
| tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. itaque | |
| incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, | |
| ex <oppidis> omnibus; et omnes mehercule etiam adventu | |
| nostro reviviscunt, iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis | |
| <cogn>ita, quae opiniones omnium superavit. | 10 |
| Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se | 4.1 |
| coniecit Tarsum usque. ibi forum agit. de Partho silentium | |
| est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris nuntiabant | |
| ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc | |
| in provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam | 5 |
| dicebant, quod tardius vellet decedere. nos in castra propera- | |
| bamus, quae aberant bidui. |