| xvi Kal. Sept.(?) 51 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in | 5.17.1.1 |
| quo, si modo valuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse | |
| culpam, non tuam. hanc epistulam dictavi sedens in raeda | |
| cum in castra proficiscerer, a quibus aberam bidui. paucis | |
| diebus habebam certos homines quibus darem litteras; itaque | 5 |
| eo me servavi. | |
| Nos tamen (etsi hoc te ex aliis audire malo) sic in provincia | 2.1 |
| nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus ter- | |
| runcius insumatur in quemquam. id fit etiam et legatorum | |
| et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes miri- | |
| fice συμφιλοδοξοῦσιν gloriae meae. Lepta noster mirificus est. | 5 |
| sed nunc propero. perscribam ad te paucis diebus omnia. | |
| Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex a senatu appel- | 3.1 |
| latus est, secum in regnum. dum in aestivis nos essemus, illum | |
| pueris locum esse bellissimum duximus. | |
| Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica | 4.1 |
| et maxima cura locutus et quid tibi esset visum; amabo te, | |
| incumbe in eam rem et ad me scribe quid et possit et tu | |
| censeas. | |
| Idem scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia | 5.1 |
| dixisse nescio quid. mihi in Cumano diligentissime se ut | |
| annui essemus defensurum receperat. si quicquam me amas, | |
| hunc locum muni. dici non potest quam invitus a vobis | |
| absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore | 5 |
| illustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae | |
| contigit, qui solos novem mensis Asiae praefuit. | |
| Appius noster cum me adventare videret, profectus est | 6.1 |
| Tarsum usque Laodicea. ibi forum agit, cum ego sim in | |
| provincia. quam eius iniuriam non insector; satis enim habeo | |
| negoti in sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae, | |
| quod do operam ut faciam quam minima cum illius contumelia. | 5 |
| sed hoc Bruto nostro velim dicas, illum fecisse non belle qui | |
| adventu meo quam longissime potuerit discesserit. |