| xi Kal. Oct. 51 in castris ad Cybistra | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim certi | 5.18.1.1 |
| habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. xiiii Kal. Sext. | |
| datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter | |
| Kal. Sext. sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten | |
| transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cunctis | 5 |
| fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius | |
| in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia | |
| ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica, | |
| quae Syriae pars proxima est provinciae meae. his de rebus | |
| scripsi ad senatum; quas litteras, si es Romae videbis putesne | 10 |
| reddendas, et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne | |
| quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur | |
| aut temporis. nobis enim hac infirmitate exercitus, inopia | |
| sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est | |
| hiems. ea si venerit nec illi ante in meam provinciam tran- | 15 |
| sierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum | |
| metum Pompeium nolit dimittere. quod si alium ad ver | |
| mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur. | |
| Haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec | 2.1 |
| negotia sic se habent. stamus animis et, quia consiliis, ut | |
| videmur, bonis utimur, speramus etiam manu. tuto con- | |
| sedimus, copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, | |
| expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, | 5 |
| ad benevolentiam erga nos consentiente; quem nos Deiotari | |
| adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. sociis | |
| multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus | |
| incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. | |
| dilectus habetur civium Romanorum; frumentum ex agris | 10 |
| in loca tuta comportatur. si fuerit occasio, manu, si minus, | |
| locis nos defendemus. | |
| Qua re bono animo es; video enim te et, quasi coram adsis, | 3.1 |
| ita cerno συμπάθειαν amoris tui. sed te rogo, si ullo pacto | |
| fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ian. | |
| manserit, ut Romae sis mense Ianuario. profecto nihil accipiam | |
| iniuriae, si tu aderis. amicos consules habemus, nostrum | 5 |
| tribunum pl. Furnium. verum tua est opus adsiduitate, | |
| prudentia, gratia. tempus est necessarium. sed turpe est me | |
| pluribus verbis agere tecum. | |
| Cicerones nostri sunt apud Deiotarum, sed, si opus erit, | 4.1 |
| deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles, diligen- | |
| tissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem | |
| tabellarium, et ut tu quid nos agamus et nos quid tu agas | |
| quidque acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago | 5 |
| ut suam ipse non ageret. sed iam exhibeo pupillum neque | |
| defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. faciam tamen | |
| satis, tibi quidem, cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis | |
| faciam utrique. |