| x Kal. Oct. 51 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Obsignaram iam epistulam eam quam puto te modo per- | 5.19.1.1 |
| legisse scriptam mea manu, in qua omnia continentur, cum | |
| subito Apellae tabellarius a. d. xi Kal. Oct. septimo quadra- | |
| gesimo die Roma celeriter (hui tam longe!) mihi tuas litteras | |
| reddidit. ex quibus non dubito quin et Pompeium exspectaris | 5 |
| dum Arimino rediret et iam in Epirum profectus sis, magisque | |
| vereor, ut scribis, ne in Epiro sollicitus sis non minus quam | |
| nos hic sumus. | |
| De Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret | |
| Messallam. itineris nostri famam ad te pervenisse laetor | 2.1 |
| magisque laetabor si reliqua cognoris. filiolam tuam tibi | |
| iam Romae iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam | |
| vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. etiam atque | |
| etiam vale. | 5 |
| De Patrone et tuis condiscipulis, quae de parietinis in Melita | 3.1 |
| laboravi ea tibi grata esse gaudeo. quod scribis libente te | |
| repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certaret, | |
| magni amoris signum. itaque me etiam admonuisti ut | |
| gauderem; nam mihi in mentem non venerat. 'non credo' | 5 |
| inquis. ut libet; sed plane gaudeo, quoniam τὸ νεμεσᾶν interest | |
| τοῦ φθονεῖν. |