| xii Kal. Ian. 51 (§5) in castris ad Pindenissum | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt, septimo | 5.20.1.1 |
| et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus. | |
| 'quid, malum? isti Pindenissitae qui sunt?' inquies; 'nomen | |
| audivi numquam.' quid ego faciam? num potui Ciliciam | |
| Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto, | 5 |
| nunc hoc exercitu hic tanta negotia geri potuisse. quae | |
| cognosce ἐν ἐπιτομῇ: sic enim mihi concedis proximis litteris. | |
| Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es | |
| illius diei celebritatem, qua nihil me umquam delectavit magis. | |
| inde oppidis iis quae erant mirabiliter accepti Laodiceam | 10 |
| prid. Kal. Sext. venimus. ibi morati biduum perillustres | |
| fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus | |
| superiores; quod idem Apameae quinque dies morati et | |
| Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem, | |
| fecimus. nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil | 15 |
| gravius. | |
| Inde in castra veni a. d. vii Kal. Sept. a. d. iii exercitum | 2.1 |
| lustravi apud Iconium. ex his castris, cum graves de Parthis | |
| †et ceris† nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae | |
| partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio et ut Armenius | |
| Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent. | 5 |
| cum dies quinque ad Cybistra Cappadociae castra habuissem, | |
| certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe | |
| abesse, Ciliciae magis imminere; itaque confestim iter in | |
| Ciliciam feci per Tauri pylas. | |
| Tarsum veni a. d. iii Non. Oct. inde ad Amanum contendi, | 3.1 |
| qui Syriam a Cilicia in aquarum divortio dividit; qui mons | |
| erat hostium plenus sempiternorum. hic a. d. iii Id. Oct. | |
| magnum numerum hostium occidimus; castella munitissima | |
| nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus, | 5 |
| incendimus; imperatores appellati sumus. castra paucos dies | |
| habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum | |
| Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut | |
| ego. ibi dies quinque morati direpto et vastato Amano inde | |
| discessimus. interim (scis enim dici quaedam πανικά, dici | 10 |
| item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου) rumore adventus nostri et Cassio, | |
| qui Antiochia tenebatur, animus accessit et Parthis timor | |
| iniectus est; itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus | |
| rem bene gessit; qua in fuga magna auctoritate Osaces dux | |
| Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus. | 15 |
| erat in Syria nostrum nomen in gratia. | |
| Venit interim Bibulus. credo, voluit appellatione hac inani | 4.1 |
| nobis esse par: in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo | |
| quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurio- | |
| nemque primi pili, nobilem sui generis, Asinium Dentonem | |
| et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi | 5 |
| Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum | |
| militum; sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. | |
| Nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum | 5.1 |
| Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit; feri homines | |
| et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus | |
| vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna | |
| tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu, | 5 |
| multis sauciis nostris, incolumi exercitu, negotium confecimus. | |
| hilara sane Saturnalia militibus quoque, quibus exceptis | |
| <captivis> reliquam praedam concessimus. mancipia venibant | |
| Saturnalibus tertiis; cum haec scribebam, in tribunali res erat | |
| ad HS cxx. hinc exercitum in hiberna agri male pacati de- | 10 |
| ducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipie- | |
| bam. | |
| Haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me maxime | 6.1 |
| hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut | |
| etiam Ligurino Μώμῳ satis faciamus, moriar si quicquam | |
| fieri potest elegantius. nec tamen ego hanc continentiam | |
| appello, quae virtus voluptati resistere videtur; ego in vita | 5 |
| mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta | |
| adficior hac integritate, nec me tam fama, quae summa est, | |
| quam res ipsa delectat. quid quaeris? fuit tanti. me ipse non | |
| noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem. | |
| recte πεφυσίωμαι: nihil est praeclarius. interim haec λαμπρά: | 10 |
| Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; ἐν παρόδῳ consilio et | |
| auctoritate et quod insidiatoribus eius ἀπρόσιτον me, non | |
| modo ἀδωροδόκητον, praebui regem regnumque servavi. | |
| interea e Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum | |
| quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu, | 15 |
| paene dixi quam te. atque etiam spero toto anno imperi | |
| nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore. | |
| Habes omnia. nunc publice Romam litteras mittere para- | 7.1 |
| bam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te Romae | |
| non fore! sed est totum <in eo positum>, quid Kal. Mart. | |
| futurum sit; vereor enim ne, cum de provincia agetur, si | |
| Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil timerem. | 5 |
| Redeo ad urbana, quae ego diu ignorans ex tuis iucun- | 8.1 |
| dissimis litteris a. d. <x>v Kal. Ian. denique cognovi. eas dili- | |
| gentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non | |
| satis tuta via perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas | |
| non acceperam. iucunda de Caesare et quae senatus decrevit | 5 |
| et quae tu speras; quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio | |
| Plaetoriano quod †Leius† adustus est minus moleste fero. | |
| Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum | |
| sit aveo scire. | |
| Ego cum Laodiceam venero Quinto sororis tuae filio | 9.1 |
| togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. | |
| Deiotarus, cuius auxiliis magnis usus sum, ad me, ut scripsit, | |
| cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. tuas etiam | |
| Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo | 5 |
| negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me | |
| liberaliter tractatur; quem, ut puto, Romam cum litteris | |
| publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad me | |
| certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem | |
| adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod | 10 |
| meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur κέρας. sed haec | |
| hactenus. cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam. | |
| etiam atque etiam vale. | |
| Tua tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime | 10.1 |
| commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse | |
| perstudiosum tui. tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo | |
| Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer | |
| habet cures ne qua ratione convellatur; utrique nostrum | 5 |
| honestum existimo, tum mihi erit pergratum. |