| Id. Febr. 50 (§9) Laodiceae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse | 5.21.1.1 |
| vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore perne- | |
| cessario submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero | |
| te istic iucunde hiemare et libenter requiescere. | |
| Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras | 2.1 |
| miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerit quam | |
| eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse | |
| Parthicum bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante | |
| Bibuli adventum, sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero | 5 |
| hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. nam | |
| et Orodi, regis Parthorum, filius in provincia nostra est nec | |
| dubitat Deiotarus (cuius filio pacta est Artavasdis filia, ex quo | |
| sciri potest) quin cum omnibus copiis ipse prima aestate | |
| Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi litterae victrices | 10 |
| in senatu recitatae sunt, id est Non. Dec., eodem meae | |
| tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis | |
| plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; | |
| quas certo scio plenas timoris fore. | |
| Ex his rebus hoc vereor, ne, cum Pompeius propter metum | 3.1 |
| rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a | |
| senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus | |
| nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto | |
| motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne | 5 |
| quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere | |
| possit, horreo, atque eo magis quod tu abes, qui consilio, gratia, | |
| studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi | |
| sollicitudinem struere. cogor; et velim ita sit, sed omnia | |
| metuo. etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula | 10 |
| quam dedisti nauseans Buthroto, 'tibi, ut video et spero, | |
| nulla ad decedendum erit mora'. mallem 'ut video', nihil | |
| opus fuit 'ut spero'. | |
| Acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum | 4.1 |
| tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his γλυκύπικρον | |
| illud: confirmas moram mihi nullam fore, deinde addis, si | |
| quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes | |
| tuae; simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermoni, | 5 |
| centurionis Canulei servo, scribis te dedisse non accepi. Laeni | |
| pueris te dedisse saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, | |
| cum eo venissem, iii Id. Febr. Laenius mihi reddidit datas | |
| a. d. x Kal. Oct. Laenio tuas commendationes et statim verbis | |
| et reliquo tempore <re> probabo. | 10 |
| Illae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de | 5.1 |
| Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti M. | |
| Octavio te non putare; sed posthac omnia quae recta non erunt | |
| pro certo negato. Nos enim et nostra sponte bene firmi et | |
| mehercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu | 5 |
| ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia. | |
| cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos | |
| quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus | |
| factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum | |
| praeter quam in L. Tullium leg<atum>. is ceteroqui abstinens, | 10 |
| sed Iulia lege †transitam† semel tamen in diem, non ut alii | |
| solebant omnibus vicis (praeter eum semel, nemo), accepit. | |
| hic facit ut mihi excipiendus sit cum terruncium nego sumptus | |
| factum; praeter eum accepit nemo. has a nostro Q. Titinio | |
| sordis accepimus. | 15 |
| Ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae | 6.1 |
| praefeci. Q. Volusium, tui Tiberi generum, certum hominem | |
| et mirifice abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies | |
| esset, ne cives Romani pauci qui illic negotiantur ius sibi | |
| dictum negarent; nam evocari ex insula Cyprios non licet. | 5 |
| Ipse in Asiam profectus sum Tarso Non. Ian., non mehercule | 7.1 |
| dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque | |
| Tarsensium. postea vero quam Taurum transgressus sum, | |
| mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium, quae sex | |
| mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam | 5 |
| hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat | |
| in hoc quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites | |
| reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc; | |
| qua ex insula (non ὑπερβολικῶς sed verissime loquor) | |
| nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia, | 10 |
| quibus illi obstupescunt, nullos honores mihi nisi verborum | |
| decerni sino; statuas, fana, τέθριππα prohibeo, nec sum in | |
| ulla re alia molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec | |
| praedicem de me. perfer, si me amas; tu enim me haec facere | |
| voluisti. | 15 |
| Iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames, qua nihil | 8.1 |
| miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla | |
| fuerat), mihi optanda fuerit; quacumque iter feci, nulla vi, | |
| nullo iudicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione | |
| perfeci ut et Graeci et cives Romani qui frumentum com- | 5 |
| presserant magnum numerum populis pollicerentur. | |
| Id. Febr., quo die has litteras dedi, forum institueram agere | 9.1 |
| Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Id. Mart. ibidem | |
| Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam κέρας), | |
| <Lyc>aonium, Isauricum; ex Id. Mai. in Ciliciam, ut ibi | |
| Iunius consumatur, velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit | 5 |
| ut volumus, in itinere est per provinciam redeuntibus con- | |
| sumendus; venimus enim in provinciam Laodiceam Sulpicio | |
| et Marcello consulibus prid. Kal. Sext., inde nos oportet | |
| decedere a. d. iii Kal. Sext. primum contendam a Quinto | |
| fratre ut se praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo | 10 |
| fiet. sed aliter honeste fieri non potest, praesertim cum virum | |
| optimum Pomptinum ne nunc quidem retinere possim; rapit | |
| enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia. | |
| Habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris | 10.1 |
| habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminorum ex | |
| Cypro, M. Scaptium et P. Matinium, quos mihi maiorem in | |
| modum commendavit. Matinium non novi. Scaptius ad me in | |
| castra venit. pollicitus ei sum curaturum me Bruti causa ut | 5 |
| ei Salamini pecuniam solverent. egit gratias; praefecturam | |
| petivit. negavi me cuiquam negotianti dare, quod idem tibi | |
| ostenderam (Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, | |
| quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin | |
| praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum ut | 10 |
| exigeret. gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot | |
| equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminos coerceret, | |
| et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminos. ego | |
| equites ex Cypro decedere iussi. moleste tulit Scaptius. | |
| Quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me | 11.1 |
| Salamini Tarsum venissent et una Scaptius, imperavi ut | |
| pecuniam solverent. multa de syngrapha, de Scapti iniuriis. | |
| negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in | |
| civitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique | 5 |
| me coacturum. homines non modo non recusare sed etiam | |
| hoc dicere, se a me solvere; quod enim praetori dare con- | |
| suessent quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo | |
| dare, atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam | |
| in vectigali praetorio. collaudavi homines. 'recte' inquit | 10 |
| Scaptius, 'sed subducamus summam.' interim cum ego in | |
| edicto translaticio centesimas me observaturum haberem | |
| cum anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat | |
| quaternas. 'quid ais?' inquam, 'possumne contra meum | |
| edictum?' at ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque | 15 |
| consulibus, 'ut qui Ciliciam obtineret [et] ius ex illa | |
| syngrapha diceret.' cohorrui primo; etenim erat interitus | 12.1 |
| civitatis. reperio duo senatus consulta isdem consulibus de | |
| eadem syngrapha. Salamini cum Romae versuram facere | |
| vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat. tum iis Bruti | |
| familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi | 5 |
| senatus consulto caveretur. fit gratia Bruti senatus consultum, | |
| 'ut neve Salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset'. | |
| pecuniam numerarunt. at postea venit in mentem faenera- | |
| toribus nihil se iuvare illud senatus consultum, quod ex | |
| syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret. tum fit senatus consul- | 10 |
| tum ut ex ea syngrapha <ius diceretur, hoc est, ut nec deteriore | |
| nec meliore iure ea syngrapha> esset quam ceterae sed ut eodem. | |
| cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra | |
| dicere, sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere; | |
| debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta | 15 |
| perducam. 'optime' inquam. voco illos ad me remoto Scaptio. | |
| 'quid vos? quantum' inquam 'debetis?' respondent 'cvi'. refero | |
| ad Scaptium. homo clamare. 'quid opus est' inquam 'potius | |
| quam rationes conferatis?' adsidunt, subducunt; ad nummum | |
| convenit. illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius | 20 |
| me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. dedi veniam | |
| homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano | |
| deponerent postulantibus non concessi. clamare omnes qui | |
| aderant nihil impudentius Scaptio, qui centesimis cum | |
| anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. mihi autem | 25 |
| impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono | |
| nomine centesimis contentus <non> erat aut non bono quater- | |
| nas centesimas sperabat. | |
| Habes meam causam. quae si Bruto non probatur, nescio | 13.1 |
| cur illum amemus; sed avunculo eius certe probabitur, prae- | |
| sertim cum senatus consultum modo factum sit (puto, post- | |
| quam tu es profectus) in creditorum causa ut centesimae | |
| perpetuo faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos | 5 |
| novi, certe habes subductum. in quo quidem, ὁδοῦ πάρεργον, | |
| <L.> Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum | |
| esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas | |
| perveniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit | |
| cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus. sed ad | 10 |
| rem redeo. meditare adversus Brutum causam meam, si haec | |
| causa est contra quam nihil honeste dici possit, praesertim | |
| cum integram rem et causam reliquerim. | |
| Reliqua sunt domestica. de ἐνδομύχῳ probo idem quod | 14.1 |
| tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur; sed vellem | |
| adesses. a Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam | |
| Taurus propter nivis ante mensem Iunium transiri non potest. | |
| Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium | 5 |
| negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait <a> se | |
| sustentari. cum scies Romae intercalatum sit necne, velim | |
| ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. litteras | |
| tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses, sed tamen | |
| exspecto. | 10 |