x Kal. Mart. 50 (§26)
|
|
CICERO ATTICO SAL.
|
|
Accepi tuas litteras a. d. v Terminalia Laodiceae; quas legi
|
6.1.1.1
|
libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae.
|
|
iis igitur respondebo, * * * (sic enim postulas), nec οἰκονομίαν
|
|
meam instituam sed ordinem conservabo tuum.
|
|
Recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d.
|
5
|
x Kal. Oct. datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis
|
|
fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris
|
|
et quas Equo Tutico et Brundisio datas. qua re non οἴχεται
|
|
tua industria, quod vereris, sed praeclare ponitur, si quidem id
|
|
egisti, ut ego delectarer; nam nulla re sum delectatus magis.
|
10
|
Quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in
|
2.1
|
Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus.
|
|
Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρους
|
|
litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem.
|
|
ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci
|
5
|
velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando
|
|
constituerit immutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεως
|
|
provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detra-
|
|
xerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me
|
|
non libenter videt sed modo suscenset, [et] modo gratias agit.
|
10
|
nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo
|
|
dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid enim
|
|
potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam
|
|
esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus
|
|
nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice?
|
15
|
quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de
|
|
rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus
|
|
mehercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur
|
|
aut tam modesta est quam nostra tota provincia. haec non
|
|
nulli amici Appi ridicule interpretantur, qui me idcirco
|
20
|
putent bene audire velle ut ille male audiat et recte facere
|
|
non meae laudis sed illius contumeliae causa. sin Appius,
|
|
ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis
|
|
agit, non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante
|
|
lucem scribebam cogitabam eius multa inique constituta et
|
25
|
acta tollere.
|
|
Nunc venio ad Brutum, quem ego omni studio te auctore
|
3.1
|
sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed <plane>
|
|
dico, me revocavi ne te offenderem. noli enim putare me
|
|
quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla
|
|
de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit,
|
5
|
isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime
|
|
persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi, ut talenta
|
|
* * * quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit,
|
|
perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis
|
|
premi coeptus est. Pompeius autem cum ob ceteras causas
|
10
|
plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad
|
|
bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur:
|
|
tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii, et hoc ex tributis;
|
|
nec id satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster
|
|
clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus
|
15
|
est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum
|
|
enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa
|
|
imperat; ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici
|
|
regis duo tresve perdivites sunt, sed ii suum tam diligenter
|
|
tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per
|
20
|
litteras rogare, suadere, accusare regem. Deiotarus etiam
|
4.1
|
mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi
|
|
responsum rettulisse illum non habere. et mehercule ego ita
|
|
iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque
|
|
aut tutela cogito me abdicare aut, ut pro Glabrione Scaevola,
|
5
|
faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto
|
|
promiseram praefecturas M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno
|
|
rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea
|
|
negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot
|
|
vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori; itaque duas
|
10
|
ei praeterea dederam, sed ii quibus petierat de provincia de-
|
|
cesserant.
|
|
Nunc cognosce de Salaminis, quod video tibi etiam novum
|
5.1
|
accidisse, tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam
|
|
pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo in
|
|
quo est 'Salamini pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio,
|
|
familiaribus meis'. eos mihi commendat; adscribit etiam et
|
5
|
quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam.
|
|
confeceram ut solverent centesimis †sexenni† ductis cum
|
|
renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas
|
|
postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres;
|
|
nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in
|
10
|
ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus
|
|
perdidissem.
|
|
Atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius
|
6.1
|
<a> Bruto rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam
|
|
Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem.
|
|
id vero per te exceperamus, <ne> negotiatori; quod si
|
|
cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio, et
|
5
|
quidem habuerat turmas equitum, quibus inclusum in curia
|
|
senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque
|
|
morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi
|
|
Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut
|
|
equites ex insula statim decederent. his de causis credo
|
10
|
Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen
|
|
hoc sum animo: si Brutus putabit me quaternas centesimas
|
|
oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem
|
|
itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus
|
|
probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur,
|
15
|
quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in
|
|
Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste
|
|
feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo
|
|
maiorem non esse eum talem qualem putassem.
|
|
Illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem
|
7.1
|
pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo
|
|
etiam illud, quod vereor tibi ipsi ut probem: consistere usura
|
|
debuit, quae erat in edicto meo; deponere volebant: impetravi
|
|
a Salaminis ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt,
|
5
|
sed quid iis fiet si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto
|
|
dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me
|
|
autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter,
|
|
ἀκοινονοήτως solet scribere. tu autem velim ad eum scribas
|
|
de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim
|
10
|
me certiorem.
|
|
Atque haec superioribus litteris diligenter ad te perscri-
|
|
pseram, sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud
|
|
quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud
|
|
de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi
|
15
|
id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo,
|
|
credo, quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta
|
|
res Scaptio statim. quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad
|
|
Catonem quidem provocabo. sed noli me putare ἐγκελεύσματα
|
8.1
|
illa tua abiecisse, quae mihi in visceribus haerent. flens mihi
|
|
meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua
|
|
mentionem <non> facias? itaque irascatur qui volet, patiar;
|
|
'τὸ γὰρ εὖ μετ’ ἐμοῦ', praesertim cum sex libris tamquam
|
5
|
praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari
|
|
gaudeo. e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio,
|
|
Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit, quippe qui aedilis
|
|
curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros
|
|
institutus est. quid ergo profecit, quod protulit fastos?
|
10
|
occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies
|
|
agendi peterentur a paucis; nec vero pauci sunt auctores
|
|
Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse,
|
|
ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commen-
|
|
tum putes. οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis? tu sceleste
|
15
|
suspicaris, ego ἀφελῶς scripsi.
|
|
De me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse;
|
9.1
|
sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus
|
|
rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea,
|
|
utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum
|
|
navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.
|
5
|
De Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad
|
10.1
|
Terentiam mihi placere; tu enim ad me iam ante scripseras
|
|
'ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses'. correcta
|
|
vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim
|
|
malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges
|
5
|
Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc
|
|
credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga
|
|
me cum reliqua hereditate crevisse, qui declaravit quanti me
|
|
faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna
|
|
liberaris.
|
10
|
Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud
|
11.1
|
tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad
|
|
te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem
|
|
oti ponere non miror; ita res est, removendumque censeo
|
|
illud 'dissimulantem'. sed [enim] οἰκονομία si perturbatior
|
5
|
est, tibi adsignato; te enim sequor σχεδιάζοντα.
|
|
Cicerones pueri amant inter se, discunt, exercentur; sed
|
12.1
|
alter, ut Isocrates dixit in Ephoro et Theopompo, frenis eget,
|
|
alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam
|
|
dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi inter-
|
|
calatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est.
|
5
|
pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior
|
|
nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.
|
|
Thermum, Silium vere audis laudari; valde se honeste
|
13.1
|
gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me si voles. iam Scrofa
|
|
vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri
|
|
firmant πολίτευμα Catonis. Hortensio quod causam meam
|
|
commendas valde gratum. de Amiano, spei nihil putat esse
|
5
|
Dionysius. Terenti nullum vestigium agnovi. Moeragenes
|
|
certe periit; feci iter per eius possessionem, in qua animal
|
|
reliquum nullum est. haec non noram tum cum <de ea re cum>
|
|
Democrito tuo locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus
|
|
tu, quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis
|
10
|
canistris holusculis nos soles pascere: quid te in vasis fictilibus
|
|
appositurum putem? κέρας Phemio mandatum est. reperietur,
|
|
modo aliquid illo dignum canat.
|
|
Parthicum bellum inpendet. Cassius ineptas litteras misit,
|
14.1
|
necdum Bibuli erant adlatae; quibus recitatis puto fore ut
|
|
aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna
|
|
animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum
|
|
negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. esto; duo
|
5
|
quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem re-
|
|
liquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam
|
|
cito decedo? magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro
|
|
convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus;
|
|
habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura xxx,
|
10
|
equitum ciↄ ciↄ. erit ad sustentandum quoad Pompeius
|
|
veniat, qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium
|
|
illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur
|
|
ipse Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti.
|
|
De Bibuli edicto, nihil novi praeter illam exceptionem de
|
15.1
|
qua tu ad me scripseras 'nimis gravi praeiudicio in ordinem
|
|
nostrum'. ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem ex
|
|
Q. Muci P. f. edicto Asiatico, 'extra quam si ita negotium
|
|
gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona'; mul-
|
5
|
taque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem
|
|
censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis
|
|
legibus. breve autem edictum est propter hanc meam δι-
|
|
αίρεσιν, quod duobus generibus edicendum putavi; quorum
|
|
unum est provinciale, in quo inest de rationibus civitatum, de
|
10
|
aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de pub-
|
|
licanis; alterum quod sine edicto satis commode transigi
|
|
non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possi-
|
|
dendis, magistris faciendis, <bonis> vendendis, quae ex
|
|
edicto et postulari et fieri solent. tertium de reliquo iure
|
15
|
dicundo ἄγραφον reliqui. dixi me de eo genere mea decreta
|
|
ad edicta urbana accommodaturum, itaque curo, et satis
|
|
facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis
|
|
iudicibus utuntur. 'nugatoribus quidem' inquies. quid refert?
|
|
ii se αὐτονομίαν adeptos putant. nostri enim, credo, gravis
|
20
|
habent, Turpionem sutorium et Vettium mancipem.
|
|
De publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis,
|
16.1
|
obsequor, verbis laudo, orno: efficio ne cui molesti sint. τὸ
|
|
παραδοξότατον: usuras eorum quas pactionibus adscripserant
|
|
servavit etiam Servilius; ego sic: diem statuo satis laxam,
|
|
quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum, si non
|
5
|
solverint, ex pactione. itaque et Graeci solvunt tolerabili
|
|
faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent
|
|
pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram.
|
|
quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque
|
|
maxime putet; sed tamen μηδὲν αὐτοῖς—scis reliqua.
|
10
|
De statua Africani (ὢ πραγμάτων ἀσυγκλώστων! sed me id
|
17.1
|
ipsum delectavit in tuis litteris), ain tu? Scipio hic Metellus
|
|
proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil
|
|
habuit aliud inscriptum nisi 'cos.' ea statua quae ab Opis
|
|
parte postica in excelso est. in illa autem quae est ad Πολυ-
|
5
|
κλέους Herculem inscriptum est 'cos. <cens.>'; quam esse
|
|
eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me-
|
|
hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic
|
|
Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Sarapionis
|
|
subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi,
|
10
|
nunc video Metelli. o ἀνιστορησίαν turpem! nam illud de
|
18.1
|
Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est; et tu belle
|
|
ἠπόρησας et nos publicam prope opinionem secuti sumus,
|
|
ut multa apud Graecos. quis enim non dixit Εὔπολιν τὸν τῆς
|
|
ἀρχαίας ab Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in
|
5
|
mare? redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id
|
|
tempus fabulas docuerit. num idcirco Duris Samius, homo in
|
|
historia diligens, quod cum multis erravit, irridetur? quis
|
|
Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet
|
|
Theophrastus si id a Timaeo, tuo familiari, reprehensum est?
|
10
|
sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est,
|
|
praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo
|
|
censor fuerit.
|
|
Quod de Philotimo et de solutione HS xxdc scribis, Philo-
|
19.1
|
timum circiter Kal. Ian. in Chersonesum audio venisse; at mi
|
|
ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea
|
|
quae sint nescio et aveo scire. [sed] verum haec posterius et
|
|
coram fortasse commodius.
|
5
|
Illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae com-
|
20.1
|
movit; scribis enim sic, 'τί λοιπόν;', deinde me obsecras
|
|
amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae
|
|
fiant. num quid de quo inaudisti? etsi nihil eius modi est;
|
|
πολλοῦ γε καὶ δεῖ. nec enim me fefellisset nec fallet. sed ista
|
5
|
admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare
|
|
visa est.
|
|
De M. Octavio, iterum iam tibi rescribo te illi probe re-
|
21.1
|
spondisse; paulo vellem fidentius. nam Caelius libertum ad
|
|
me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et * * *
|
|
a civitatibus. rescripsi <ad> alterum me moleste ferre, si ego in
|
|
tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea pro-
|
5
|
vincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi
|
|
conciliare pecuniam licere nec illi capere, monuique eum, quem
|
|
plane diligo, ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem
|
|
alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio
|
|
meo publice venari.
|
10
|
Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est
|
22.1
|
meque apud eum magna in gratia posuit. filiola tua gratum
|
|
mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem
|
|
adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod me,
|
|
quem iam pridem <amat,> numquam vidit; igitur tu quoque
|
5
|
salutem utrique adscribito. litterarum datarum dies prid. Kal.
|
|
Ian. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod
|
|
ego non eram oblitus; Magnus enim praetextatus illo die fui.
|
|
habes ad omnia; non, ut postulasti, 'χρύσεα χαλκείων' sed paria
|
|
paribus respondimus.
|
10
|
Ecce autem alia pusilla epistula, quam non relinquam
|
23.1
|
ἀναντιφώνητον. bene mehercule <pro>posuit Lucceius Tuscu-
|
|
lanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine; et velim
|
|
scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum praeter
|
|
Tusculanum * * * proscripsisse audio. cupio hos expeditos
|
5
|
videre, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus
|
|
omnibus est 'αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ’ ὑποδέχθαι'.
|
|
de Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. de
|
|
Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus.
|
|
Pinarium, quem mihi commendas, diligentissime Deiotarus
|
10
|
curat graviter aegrum. respondi etiam minori.
|
|
Tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Id. Mai., quam
|
24.1
|
saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas
|
|
veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis,
|
|
quae omnia in mensem Martium sunt collata) utique ad me
|
|
tabellarios mittas. et heus tu, †genua† vos a Caesare per
|
25.1
|
Herodem talenta Attica l extorsistis? in quo, ut audio, magnum
|
|
odium Pompei suscepistis; putat enim suos nummos vos
|
|
comedisse, Caesarem in Nemore aedificando diligentiorem
|
|
fore. haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei
|
5
|
tamen familiari, audivi. hic Vedius mihi obviam venit cum
|
|
duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna,
|
|
pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse
|
|
est; erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri.
|
|
numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi.
|
10
|
deversatus est Laodiceae apud Pompeium Vindillum; ibi sua
|
|
deposuit cum ad me profectus est. moritur interim Vindillus.
|
|
quod res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur, C.
|
|
Vennonius domum Vindilli venit. cum omnia obsignaret, in
|
|
Vedianas res incidit. in his inventae sunt quinque imagunculae
|
15
|
matronarum, in quibus una sororis amici tui, hominis bruti
|
|
qui hoc utatur, et <uxoris> illius lepidi qui haec tam neglegenter
|
|
ferat. haec te volui παριστορῆσαι; sumus enim ambo belle
|
|
curiosi.
|
|
Vnum etiam velim cogites. audio Appium πρόπυλον
|
26.1
|
Eleusine facere; num inepti fuerimus si nos quoque Academiae
|
|
fecerimus? 'puto' inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem
|
|
valde ipsas Athenas amo; volo esse aliquod monumentum, odi
|
|
falsas inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit,
|
5
|
faciesque me in quem diem Romana incidant mysteria certi-
|
|
orem et quo modo hiemaris. cura ut valeas. post Leuctricam
|
|
pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.
|
|