| ex. Apr., ut. vid., 50 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum Philogenes, libertus tuus, Laodiceam ad me salutandi | 6.2.1.1 |
| causa venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has | |
| ei litteras dedi, quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti | |
| tabellario. et respondebo primum postremae tuae paginae, qua | |
| mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio | 5 |
| de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere | |
| a me quoque id consilium probari. <ego> autem de isto hactenus | |
| dixerim, me vel plurima vincla tecum summae coniunctionis | |
| optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo | |
| quo astricti sumus laxari aliquid velim. illum autem multa de | 2.1 |
| istis rebus asperius solere loqui saepe sum expertus, saepe etiam | |
| lenivi iratum; id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione | |
| militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid | |
| ad Statium scripserit nescio; quicquid acturus de tali re fuit, | 5 |
| scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit | |
| maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque | |
| oportet. nec satis est in eius modi re se quemque praestare, ac | |
| maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adule- | |
| scentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur valde | 10 |
| matrem, ut debet, amare teque mirifice; sed est magnum illud | |
| quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; quod ego | |
| regendo habeo negoti satis. | |
| Quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc | 3.1 |
| ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis mari- | |
| timas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati, | |
| Dicaearchi, tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana | |
| Chaeronis narratione Graecos in eo reprehendit quod maritima | 5 |
| secuti sint, nec ullum in Peloponneso locum excipit. cum mihi | |
| auctor placeret (<et>enim erat ἱστορικώτατος et vixerat in | |
| Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi | |
| cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de | |
| deo [cum] isto Dicaearch<e>o non minus bene existimabat | 10 |
| quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin | |
| ei crederemus. Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam | |
| maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia νεόκτιστα ei | |
| videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat, ubi | |
| mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis | 15 |
| a Dicaearcho transtuli. 'Phliasios' autem dici sciebam et ita fac | |
| ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me ἀναλογία | |
| deceperat, Φλιοῦς, Ὀποῦς, Σιποῦς, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι; | |
| sed hoc continuo correximus. | |
| Laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id | 4.1 |
| magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Id. Febr. | |
| Laodiceae ad Kal. Mai. omnium dioecesium praeter Ciliciae | |
| mirabilia quaedam effecimus; ita multae civitates omni aere | |
| alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus | 5 |
| et iudiciis usae αὐτονομίαν adeptae revixerunt. his ego duobus | |
| generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas | |
| dedi: uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus | |
| est; nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶς: nullus inquam, | |
| ne terruncius quidem. hac autem re incredibile est quantum | 10 |
| civitates emerserint. accessit altera: mira erant in civitatibus | 5.1 |
| ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quae- | |
| sivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant; | |
| aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris | |
| pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu | 5 |
| publicanis, quibus hoc ipso lustro nihil solverant, etiam | |
| superioris lustri reddiderunt; itaque publicanis in oculis sumus. | |
| 'gratis' inquis 'viris.' sensimus. iam cetera iuris dictio nec | |
| imperita et clemens cum admirabili facilitate. aditus autem ad | |
| me minime provinciales. nihil per cubicularium; ante lucem | 10 |
| inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna | |
| mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia. | |
| Non. Mai. in Ciliciam cogitabam; ibi cum Iunium mensem | 6.1 |
| consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum | |
| impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. annuae enim | |
| mihi operae a. d. iii Kal. Sext. emerentur. magna autem in spe | |
| sum mihi nihil temporis prorogatum iri. habebam acta urbana | 5 |
| usque ad Non. Mart.; e quibus intellegebam Curionis nostri | |
| constantia omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut | |
| spero, prope diem te videbo. | |
| Venio ad Brutum tuum, immo nostrum (sic enim mavis). | 7.1 |
| equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere | |
| <aut> in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago | |
| cottidie, per litteras scilicet; ipsum enim triduum quadridu- | |
| umve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. | 5 |
| sed et tum praesens et postea creberrimis <litteris> non destiti | |
| rogare et petere mea causa, suadere et hortari sua. multum | |
| profeci, sed quantum, non plane, quia longe absum, scio. | |
| Salaminos autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut | |
| totum nomen Scaptio vellent solvere, sed centesimis ductis a | 10 |
| proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quo- | |
| tannis. numerabantur nummi: noluit Scaptius. <quid> tu, qui | |
| ais Brutum cupere aliquid perdere? 'quaternas habebat in | |
| syngrapha'. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. | |
| audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus con- | 15 |
| sultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio | |
| factum est quod pecuniam Salamini contra legem Gabiniam | |
| sumpserant. vetabat autem ea lex ius dici de ita sumpta pecunia; | |
| decrevit igitur senatus ut ius diceretur <ex> ista syngrapha. nunc | |
| ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui. haec a me | 8.1 |
| ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni | |
| certe probabo. | |
| Sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator | |
| integritatis et elegantiae nostrae? 'ausus es hoc ex ore tuo' | 5 |
| (inquit Ennius), ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam | |
| darem me rogare? an tu si mecum esses, qui scribis morderi te | |
| interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? | |
| 'non amplius' inquis 'quinquaginta.' cum Spartaco minus multi | |
| primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non | 10 |
| fecissent? <non fecissent> autem? immo quid ante adventum | |
| meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt | |
| Salaminum ita multos dies ut interierint non nulli fame; erat | |
| enim praefectus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id | |
| me igitur tu, cuius mehercule os mihi ante oculos solet versari | 15 |
| cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me, inquam, rogas | |
| praefectus ut Scaptius sit? at hoc statueramus, ut negotiatorem | |
| neminem, idque Bruto probamus. habeat is turmas? cur potius | |
| quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius. 'volunt' | 9.1 |
| inquit 'principes.' scio; nam ad me Ephesum usque venerunt | |
| flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque | |
| statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem | |
| decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salamini nos | 5 |
| in caelum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu? | |
| solvunt enim Salamini; nisi forte id volumus armis efficere, ut | |
| faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere | |
| umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid | |
| fecero? nimis, <nimis> inquam, in isto Brutum amasti, | 10 |
| dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego | |
| ad Brutum scripsisse te ad me. | |
| Cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus, | 10.1 |
| honeste tamen sed plane libenter; nec enim ipsum odimus et | |
| Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit, quem | |
| mehercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium huc quaes- | |
| torem venire audisti? nescio quid sit hominis. [sed] Pammenia | 5 |
| illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense | |
| Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. | |
| εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea; | |
| quid quaeris? invideo potentiae Vestori. | |
| Cupiebam etiam nunc plura garrire, sed lucet; urget turba, | 10 |
| festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam | |
| nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone. |