| Mai. vel in. Iun. 50 Tarsum iter faciens | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Etsi nihil sane habebam novi quod post accidisset quam | 6.3.1.1 |
| dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum | |
| Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. | |
| ac primum illud quod me maxime angebat (non quo me aliquid | |
| iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes | 5 |
| longe gentium, | |
| 'πολλὰ δ’ ἐν μεταιχμίῳ | |
| νότος κυλίνδει κύματ’ εὐρείης ἁλός'): | |
| obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sext. de provincia | |
| decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provin- | 10 |
| ciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, | |
| primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde | |
| quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et | |
| convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat. quaestorem | |
| nemo dignum putat; etenim est levis, libidinosus, tagax. | 15 |
| de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse | 2.1 |
| arbitror; odit enim provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil | |
| molestius. deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? | |
| cum bellum esse in Syria magnum putetur, id videatur in hanc | |
| provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus | 5 |
| decretus sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere | |
| aut diligentiae nugarum aliquid relinquere? magna igitur, ut | |
| vides, sollicitudine adficior, magna inopia consili. quid quaeris? | |
| toto negotio nobis opus non fuit. quanto tua provincia melior! | |
| decedes cum voles, nisi forte iam decessisti; quem videbitur | 10 |
| praeficies Thesprotiae et Chaoniae. necdum tamen ego | |
| Quintum conveneram, ut iam si id placeret scirem possetne ab | |
| eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam. hoc | 3.1 |
| est igitur eius modi. | |
| Reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos | |
| dilaudas: conservatae civitates, cumulate publicanis satis | |
| factum; offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo | 5 |
| perpauci, nec tamen quisquam ut queri audeat; res gestae | |
| dignae triumpho, de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo | |
| quidem consilio certe nihil. clausula est difficilis in tradenda | |
| provincia; sed haec deus aliquis gubernabit. | |
| De urbanis rebus scilicet plura tu scis, saepius et certiora | 4.1 |
| audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc | |
| enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum | |
| periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat | |
| modo; sed mehercule Curionis et Pauli, meorum familiarium, | 5 |
| vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es | |
| Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat, | |
| ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam | |
| ad urbem; est enim quiddam advenientem non esse peregrinum | |
| atque hospitem. | 10 |
| Et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, | 5.1 |
| feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis reno- | |
| vato in singulos annos faenore contentus non fuit. Ariobarzanes | |
| non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. | |
| quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex per- | 5 |
| pauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris, | |
| quibus pugnare non destiti. summa haec est: pro ratione | |
| pecuniae liber<al>ius est Brutus tractatus quam Pompeius. | |
| Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensi- | |
| bus promissa cc. iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto | 10 |
| dici vix potest. quid est igitur quod laborem? amicos habet | |
| meras nugas, Ma<ti>nium, Scaptium; qui quia non habuit <a> | |
| me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, | |
| fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini | |
| tribui negotiatori (non C. Vennonio, meo familiari, non tuo, | 15 |
| M. Laenio), et quod tibi Romae ostenderam me servaturum; | |
| in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre pecu- | |
| niam cum posset noluit? †aut Scaptius† qui in Cappadocia fuit | |
| puto esse satis factum. is a me tribunatum cum accepisset, quem | |
| ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti | 20 |
| nolle eo tribunatu. | |
| Gavius est quidam, cui cum praefecturam detulissem Bruti | 6.1 |
| rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. | |
| Clodi canis. is me nec proficiscentem Apamea prosecutus est | |
| nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num | |
| quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. | 5 |
| hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem | |
| putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam | |
| numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est | |
| quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur | |
| Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, | 10 |
| me ita appellavit <ut> Culleolum vix auderem: 'unde' inquit | |
| 'me iubes petere cibaria praefecti?' respondi lenius quam | |
| putabant oportuisse qui aderant, me non instituisse iis dare | |
| cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus. huius | 7.1 |
| nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus | |
| ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse | |
| puto qui esse debet; tibi tamen causam notam esse volui et ad | |
| ipsum haec perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) | 5 |
| nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem | |
| de Appio, in quibus non inesset adrogans et ἀκοινονόητον | |
| aliquid. tibi autem valde solet in ore esse. | |
| 'Granius autem | |
| non contemnere se et reges odisse superbos.' | 10 |
| in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere | |
| solet; sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem. | |
| Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam | 8.1 |
| patri suo; solet enim aperire, idque de meo consilio, si quid | |
| forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud | |
| de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum; | |
| lacrimans mecum est questus. quid quaeris? miram in eo pie- | 5 |
| tatem, suavitatem humanitatemque perspexi; quo maiorem | |
| spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui. | |
| Ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit | 9.1 |
| Laodiceae gladiatoribus, flagitiose et turpiter. hunc ego patris | |
| causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa | |
| nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum | |
| ut mecum decederet. 'recte' inquam; quid enim dicerem? | 5 |
| omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam | |
| patrem, quem mehercule multum diligo. sin fuerit meus | |
| comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime | |
| volo. | |
| Haec sunt. etiam illud: orationem Q. Celeris mihi velim | 10.1 |
| mittas contra M. Servilium. litteras mitte quam primum; si | |
| nihil <erit, id ipsum scribes, nihil> fieri, vel per tuum tabellarium. | |
| Piliae et filiae salutem. cura ut valeas. |