| med.(?) Iun. 50 in itinere | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Tarsum veni Non. Iun. ibi me multa moverunt: magnum in | 6.4.1.1 |
| Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio | |
| administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui | |
| muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus | |
| consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam | 5 |
| quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissi- | |
| mum videbatur Quintum fratrem cum imperio relinquere; in | |
| quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum | |
| improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! sed haec | |
| fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet. | 10 |
| Tu quando Romam salvus (ut spero) venisti, videbis, ut | 2.1 |
| soles, omnia quae intelleges nostra interesse, in primis de Tullia | |
| mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Teren- | |
| tiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod | |
| enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de | 5 |
| litteris meis. | |
| Illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius | 3.1 |
| odorabere. τῆς δάμαρτός μου ὁ ἀπελεύθερος (οἶσθα ὃν λέγω) ἔδοξέ | |
| μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰς | |
| ψήφους ἐκ τῆς ὠνῆς τῶν ὑπαρχόντων <τῶν> τοῦ Κροτωνιάτου | |
| τυραννοκτόνου. δέδοικα δὴ μή τι—νοήσεις δήπου. τοῦτο δὴ | 5 |
| περισκεψάμενος τὰ λοιπὰ ἐξασφάλισαι. non queo tantum quantum | |
| vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent | |
| obviae. | |
| Haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et | |
| puellae Caeciliae bellissimae salutem dices. | 10 |