| EPISTULAE AD QUINTUM FRATREM | |
| ex. 60 aut in. 59 Romae(?) | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama | 1.1.1.1 |
| denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab | |
| aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio | |
| nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius | |
| molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus | 5 |
| litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res | |
| esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, | |
| non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblec- | |
| tarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a | |
| praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem. | 10 |
| Nunc, quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus | 2.1 |
| neque nos nostro studio quicquam proficere possemus, est | |
| omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros | |
| animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos | |
| frangi et debilitari molestia non oportet. <et> quoniam ea | 5 |
| molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa con- | |
| tracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum | |
| quam tibi. factum est enim mea culpa, contra quam tu | |
| mecum et proficiscens et per litteras egeras, ut priore anno | |
| non succederetur. quod ego, dum sociorum saluti consulo, | 10 |
| dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum | |
| nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, | |
| praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam | |
| tertium posset adducere. | |
| Quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est | 3.1 |
| sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc | |
| minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. ac | |
| si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, | |
| non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem | 5 |
| tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus | |
| rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus | |
| additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis. | |
| gloriam vero etiam posteris nostris adferet. | |
| Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas ac demittas | 4.1 |
| animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine | |
| negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro | |
| occurras negotiis; neque enim eius modi partem rei publicae | |
| geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio | 5 |
| possit et diligentia. quod si tibi bellum aliquod magnum et | |
| periculosum administranti prorogatum imperium viderem, | |
| tremerem animo quod eodem tempore esse intellegerem | |
| etiam fortunae potestatem in nos prorogatam. nunc vero ea | 5.1 |
| pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut | |
| perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua | |
| virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas, ut | |
| opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam | 5 |
| defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei | |
| frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus; | |
| quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad | |
| modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi impetum | |
| fortunae superare non possent. tibi data est summa pax, | 10 |
| summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem guberna- | |
| torem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit. | |
| Constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum | 6.1 |
| quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde | |
| ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa | |
| necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes | |
| sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere | 5 |
| arbitrantur. at enim inter hos ipsos exsistunt graves contro- | 7.1 |
| versiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contentiones | |
| consequuntur. quasi vero ego id putem, non te aliquantum | |
| negoti sustinere! intellego permagnum esse negotium et | |
| maximi consili, sed memento consili me hoc esse negotium | 5 |
| magis aliquanto quam fortunae putare. quid est enim negoti | |
| continere eos quibus praesis, si te ipse contineas? id autem | |
| sit magnum et difficile ceteris, sicut est difficillimum: tibi et | |
| fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura | |
| talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse | 10 |
| potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae vel vitiosissi- | |
| mam naturam excolere possit. tu cum pecuniae, cum | |
| voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, | |
| erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo | |
| cupidiorem publicanum comprimere non possis! nam Graeci | 15 |
| quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex | |
| annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem | |
| esse in provinciam delapsum putent. | |
| Atque haec nunc non ut facias sed ut te facere et fecisse | 8.1 |
| gaudeas scribo. praeclarum est enim summo cum imperio | |
| fuisse in Asia biennium sic ut nullum te signum, nulla | |
| pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla | |
| forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus | 5 |
| abundat ista provincia, ab summa integritate continentiaque | |
| deduxerit. quid autem reperiri tam eximium aut tam | 9.1 |
| expetendum potest quam istam virtutem, moderationem | |
| animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse | |
| abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae | |
| atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? | 5 |
| non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, | |
| non adventu commoveri? esse, quocumque veneris, et | |
| publice et privatim maximam laetitiam, cum urbs custodem, | |
| non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem recepisse | |
| videatur? | 10 |
| His autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit | 10.1 |
| nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse | |
| circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae | |
| non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus | |
| et rei publicae praestare videare. quamquam legatos habes | 5 |
| eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis tuae. de | |
| quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem | |
| ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex | |
| suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari. | |
| Al<l>ienus autem noster est cum animo et benevolentia tum | 10 |
| vero etiam imitatione vivendi. nam quid ego de Gratidio | |
| dicam? quem certo scio ita laborare de existimatione sua ut | |
| propter amorem in nos fraternum etiam de nostra laboret. | |
| quaestorem habes non tuo iudicio delectum sed eum quem | 11.1 |
| sors dedit. hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis | |
| institutis ac praeceptis obtemperare. quorum si quis forte | |
| esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas | |
| leges quibus esset adstrictus, non ut ea potestate quam tu ad | 5 |
| dignitatem permisisses ad quaestum uteretur. neque enim | |
| mihi sane placet, praesertim cum hi mores tantum iam ad | |
| nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te | |
| omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed, quanta | |
| sit in quoque fides, tantum cuique committere. | 10 |
| Atque [inter nos] eos quos tibi comites et adiutores | |
| negotiorum publicorum dedit ipsa res publica dumtaxat finibus | |
| iis praestabis quos ante praescripsi. quos vero aut ex domes- | 12.1 |
| ticis convictionibus aut in necessariis apparitionibus tecum | |
| esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, | |
| horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda | |
| nobis sunt. sed habes eos tecum quos possis recte facientis | 5 |
| facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime | |
| coercere. a quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua | |
| liberalitas decipi (nam ut quisque est vir optimus, ita | |
| difficillime esse alios improbos suspicatur); nunc vero tertius | |
| hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, | 10 |
| cautiorem autem ac diligentiorem. sint aures tuae quae id | 13.1 |
| quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et | |
| simulate quaestus causa insusurretur. sit anulus tuus non ut | |
| vas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienae | |
| voluntatis sed testis tuae. accensus sit eo numero quo eum | 5 |
| maiores nostri esse voluerunt, qui hoc non in benefici loco | |
| sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis defere- | |
| bant, quibus illi quidem non multo secus ac servis impera- | |
| bant. sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, | |
| maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia | 10 |
| quam potestatis. toti denique sit provinciae cognitum tibi | |
| omnium quibus praesis salutem, liberos, famam, fortunas | |
| esse carissimas. denique haec opinio sit, non modo iis qui | |
| aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum, si | |
| id cognoveris, futurum; neque vero quisquam dabit cum | 15 |
| erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te | |
| multum posse abs te solere impetrari. nec tamen haec oratio | 14.1 |
| mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut | |
| suspiciosum velim. nam si quis est eorum qui tibi bienni | |
| spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego | |
| Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia | 5 |
| cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius | |
| eiusdem modi et committi et credi rectissime putem. sed si | |
| quis est in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris, huic | |
| nihil credideris, nullam partem existimationis tuae com- | |
| miseris. | 10 |
| In provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam | 15.1 |
| familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, | |
| huic quantum credendum sit vide; non quin possint multi | |
| esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare | |
| periculosum est. multis enim simulationum involucris tegitur | 5 |
| et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura; | |
| frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepis- | |
| sime. quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum | |
| qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a | |
| quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum | 10 |
| hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa | |
| simulent? mihi quidem permagnum videtur, praesertim si | |
| idem homines privatum non fere quemquam, praetores | |
| semper omnis amant. quo ex genere si quem forte tui | |
| cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, | 15 |
| hunc vero ad tuum numerum libenter adscribito; sin autem | |
| id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate | |
| cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniae | |
| norunt et omnia pecuniae causa faciunt et, quicum victuri | |
| non sunt, eius existimationi consulere non curant. | 20 |
| Atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt | 16.1 |
| quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si | |
| qui sunt vetere Graecia digni; nunc vero fallaces sunt per- | |
| multi et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem | |
| eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum | 5 |
| quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere: | |
| nimiae familiaritates eorum neque <honestae neque> iam | |
| fideles sunt. non enim audent adversari nostris voluntatibus | |
| et [non] invident non nostris solum verum etiam suis. | |
| Iam qui in eius modi rebus in quibus vereor etiam ne | 17.1 |
| durior sim cautus esse velim ac diligens, quo me animo in | |
| servis esse censes? quos quidem cum omnibus in locis tum | |
| praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa | |
| praecipi possunt, sed hoc et brevissimum est et facillime | 5 |
| teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si | |
| iter Appia via faceres, neve interesse quicquam putent utrum | |
| Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie | |
| fidelis, sit in domesticis rebus et privatis: quae res ad officium | |
| imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, | 10 |
| de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi | |
| servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis | |
| vitandae causa committenda non sunt. | |
| Sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est | 18.1 |
| oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset; quid | |
| enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere | |
| intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero | |
| etiam superiorem? sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas | 5 |
| accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. qua re | |
| sint haec fundamenta dignitatis tuae: tua primum integritas | |
| et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, | |
| delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et | |
| Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans | 10 |
| disciplina. quae cum honesta sint in his privatis nostris | 19.1 |
| cottidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis | |
| moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse | |
| est. | |
| Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in | 5 |
| rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis | |
| rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna | |
| mea laetitia susceptas habemus; nisi forte me Paconi nescio | |
| cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, | |
| querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, | 10 |
| vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam | |
| cupiditatem eripuisti summa cum aequitate. haec et cetera | 20.1 |
| plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile | |
| sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in | |
| iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed | |
| conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius | 5 |
| dici aequaliter et diligenter nisi idem ab iis fiet quibus tu | |
| eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem | |
| videtur non sane magna varietas esse negotiorum in admini- | |
| stranda Asia, sed ea tota iuris dictione maxime sustineri. in | |
| qua scientiae, praesertim provincialis, ratio ipsa expedita | 10 |
| est: constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat non | |
| solum gratiae verum etiam suspicioni. | |
| Adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in | 21.1 |
| decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. his | |
| rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem | |
| pr<ox>imus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque | |
| voluit dixit et quam voluit diu; quibus ille rebus fortasse | 5 |
| nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem | |
| tueretur. cogebantur Sullani homines quae per vim et metum | |
| abstulerant reddere; qui in magistratibus iniuriose decre- | |
| verant, eodem ipsis privatis erat iure parendum. haec illius | |
| severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humani- | 10 |
| tatis mitigaretur. | |
| Quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia | 22.1 |
| est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia, | |
| denique tot magistratus, tot auxilia, tanta vis <populi>, | |
| tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris | |
| comitas in Asia potest esse! in qua tanta multitudo civium, | 5 |
| tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum | |
| intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus | |
| senatus, nulla contio. qua re permagni hominis est et cum | |
| ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque opti- | |
| marum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate | 10 |
| ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur, | |
| <ut est> Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem | 23.1 |
| scriptus sed ad effigiem iusti imperi, cuius summa gravitas ab | |
| illo philosopho cum singulari comitate coniungitur. quos | |
| quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibus | |
| ponere non solebat. nullum est enim praetermissum in iis | 5 |
| officium diligentis et moderati imperi; eaque si sic coluit ille | |
| qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda | |
| sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent et ab iis | |
| legibus datum est ad quas revertendum est? | |
| Ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis qui | 24.1 |
| praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam | |
| beatissimi. quod tibi et esse antiquissimum et ab initio fuisse, | |
| ut primum Asiam attigisti, constanti fama atque omnium | |
| sermone celebratum est. est autem non modo eius qui sociis | 5 |
| et civibus sed etiam eius qui servis, qui mutis pecudibus | |
| praesit eorum quibus praesit commodis utilitatique servire. | |
| cuius quidem generis constare inter omnis video abs te | 25.1 |
| summam adhiberi diligentiam: nullum aes alienum novum | |
| contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs | |
| te esse liberatas; urbis compluris dirutas ac paene desertas, in | |
| quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum | 5 |
| et Halicarnassum, per te esse recreatas; nullas esse in oppidis | |
| seditiones, nullas discordias; provideri abs te ut civitates | |
| optimatium consiliis administrentur; sublata Mysiae latro- | |
| cinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia | |
| constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed | 10 |
| multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latro- | |
| cinia esse depulsa; remotam a fama et a fortunis et ab otio | |
| locupletum illam acerbissimam ministram praetorum avari- | |
| tiae, calumniam; sumptus et tributa civitatum ab omnibus | |
| qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter; | 15 |
| facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, | |
| nullius inopiam ac solitudinem non modo illo populari | |
| accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse | |
| exclusam tuo; toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil | |
| crudele, atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, | 20 |
| humanitatis. | |
| Quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et | 26.1 |
| gravi vectigali aedilicio cum magnis nostris simultatibus | |
| Asiam liberasti! etenim si unus homo nobilis queritur palam | |
| te, quod edixeris ne ad ludos pecuniae decernerentur, HS cc | |
| sibi eripuisse, quanta tandem pecunia penderetur si omnium | 5 |
| nomine quicumque Romae ludos facerent (quod erat iam | |
| institutum) erogaretur? quamquam has querelas hominum | |
| nostrorum illo consilio oppressimus (quod in Asia nescio | |
| quonam modo, Romae quidem non mediocri cum admira- | |
| tione laudatur), quod, cum ad templum monumentumque | 10 |
| nostrum civitates pecunias decrevissent, cumque id et pro | |
| meis magnis meritis et pro tuis maximis beneficiis summa | |
| sua voluntate fecissent, nominatimque lex exciperet ut ad | |
| templum et monumentum capere liceret, cumque id quod | |
| dabatur non esset interiturum sed in ornamentis templi | 15 |
| futurum, ut non mihi potius quam populo Romano ac dis | |
| immortalibus datum videretur, tamen id in quo erat dignitas, | |
| erat lex, erat eorum qui faciebant voluntas accipiendum non | |
| putavi cum aliis de causis tum etiam ut animo aequiore | |
| ferrent ii quibus nec deberetur nec liceret. | 20 |
| Quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam | 27.1 |
| rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuae fidei potesta- | |
| tique senatus populusque Romanus commisit et credidit | |
| diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis. | |
| quod si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, | 5 |
| immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis | |
| tuae consulere eorum commodis et utilitati salutique servire; | |
| cum vero ei generi hominum praesimus non modo in quo | |
| ipsa sit sed etiam a quo ad alios pervenisse putetur humanitas, | |
| certe iis eam potissimum tribuere debemus a quibus accepi- | 10 |
| mus. non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea | 28.1 |
| vita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere | |
| inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti | |
| simus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis | |
| Graeciae monumentis disciplinisque tradita. qua re praeter | 5 |
| communem fidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti | |
| hominum generi praecipue debere videmur ut, quorum | |
| praeceptis sumus eruditi, apud eos ipsos quod ab iis didiceri- | |
| mus velimus expromere. | |
| Atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum | 29.1 |
| denique fore beatas res publicas putavit si aut docti ac | |
| sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent | |
| omne suum studium in doctrina et sapientia collocarent. | |
| hanc coniunctionem videlicet potestatis et sapientiae saluti | 5 |
| censuit civitatibus esse posse. quod fortasse aliquando | |
| universae rei publicae nostrae, nunc quidem profecto isti | |
| provinciae contigit, ut is in ea summam potestatem haberet | |
| cui in doctrina, cui in virtute atque humanitate percipienda | |
| plurimum <positum> a pueritia studi fuisset et temporis. qua | 30.1 |
| re cura ut hic annus qui ad laborem tuum accessit idem ad | |
| salutem Asiae prorogatus esse videatur. quoniam in te | |
| retinendo fuit Asia felicior quam nos in deducendo, perfice | |
| ut laetitia provinciae desiderium nostrum leniatur. etenim si | 5 |
| in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud | |
| scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem | |
| in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes. equidem | 31.1 |
| de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante. | |
| semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa | |
| constituerentur, levis; si vero, id quod ita factum est, meritis | |
| tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus | 5 |
| tuendis operam esse ponendam. qua re quoniam in istis | |
| urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus | |
| tuas virtutes consecratas et in deorum numero collocatas | |
| vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas | |
| ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, | 10 |
| tantis honoribus debeas cogitabis. id autem erit eius modi ut | |
| consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, | |
| provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis. | |
| Atque huic tuae voluntati ac diligentiae difficultatem | 32.1 |
| magnam adferunt publicani. quibus si adversamur, ordinem | |
| de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniun- | |
| ctum et a nobis et a re publica diiungemus; sin autem omnibus | |
| in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum | 5 |
| non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus. | |
| haec est una, si vere cogitare volumus, in toto imperio tuo | |
| difficultas. nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, | |
| suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, <diligentem> | |
| te in rebus cognoscendis, facilem in hominibus audiendis | 10 |
| admittendisque praebere praeclarum magis est quam diffi- | |
| cile. non est enim positum in labore aliquo sed in quadam | |
| inductione animi et voluntate. illa causa publicanorum | 33.1 |
| quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus | |
| qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio | |
| quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur. qua re | |
| non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris, cum audierim | 5 |
| in Italia querelas civium. hic te ita versari ut et publicanis | |
| satis facias, praesertim publicis male redemptis, et socios | |
| perire non sinas divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id | |
| est tuae. | |
| Ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt | 10 |
| vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine | |
| imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt. | |
| nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere | |
| ipsi vectigal sine publicano non potuerint quod iis aequaliter | |
| Sulla discripserat. non esse autem leniores in exigendis | 15 |
| vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi | |
| potest quod Caunii nuper omnibusque ex insulis quae erant | |
| a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut | |
| potius vectigal quam Rhodiis penderent. qua re nomen | |
| publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales | 20 |
| fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non | |
| potuerunt, neque ii recusare qui postulaverunt. simul et illud | 34.1 |
| Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi neque domesti- | |
| carum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc | |
| imperio non teneretur; id autem imperium cum retineri sine | |
| vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua | 5 |
| suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque | |
| otium. quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo | 35.1 |
| animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua | |
| reliqua videri mitiora. possunt in pactionibus faciendis non | |
| legem spectare censoriam sed potius commoditatem confici- | |
| endi negoti et liberationem molestiae. potes etiam tu id | 5 |
| facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta | |
| sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, | |
| ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum | |
| Graecis gratia atque auctoritate coniungas [sed] et ab iis de | |
| quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc | 10 |
| petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis | |
| cum publicanis obtinere et conservare patiantur. | |
| Sed quid ego te haec hortor quae tu non modo facere potes | 36.1 |
| tua sponte sine cuiusquam praeceptis sed etiam magna iam | |
| ex parte perfecisti? non enim desistunt nobis agere cottidie | |
| gratias honestissimae et maximae societates, quod quidem | |
| mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci. difficile | 5 |
| est autem ea quae commodis utilitate<que> et prope natura | |
| diversa sunt voluntate coniungere. at ea quidem quae supra | |
| scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim | |
| prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in | |
| scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit. quamquam | 10 |
| in his litteris longior fui quam aut vellem aut quam me | |
| putavi fore. | |
| Unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te | 37.1 |
| patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari. omnes | |
| enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humani- | |
| tate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant | |
| unam iracundiam. quod vitium cum in hac privata cottidi- | 5 |
| anaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero | |
| nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam | |
| acerbitatem naturae adiungere. qua re illud non suscipiam | |
| ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus | |
| ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex | 10 |
| multorum scriptis ea facile possis cognoscere: illud, quod est | |
| epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas | |
| ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto. | |
| Sic ad nos omnes fere deferunt: nihil, cum absit iracundia, | 38.1 |
| dicere solent te fieri posse iucundius; sed cum te alicuius | |
| improbitas perversitasque commoverit, sic te animo incitari | |
| ut ab omnibus tua desideretur humanitas. qua re quoniam in | |
| eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae | 5 |
| quam res ipsa ac fortuna deduxit ut sempiternus sermo | |
| hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere | |
| et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium | |
| fuisse dicatur. neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse | |
| cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, | 10 |
| mutare animum et, si quid est penitus insitum moribus, id | |
| subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plane vitare | |
| non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam | |
| providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares | |
| cottidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque | 15 |
| ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime | |
| linguam continendam; quae quidem mihi virtus interdum | |
| non minor videtur quam omnino non irasci. nam illud est | |
| non solum gravitatis sed non numquam etiam lentitudinis; | |
| moderari vero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam | 20 |
| tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, | |
| etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris | |
| ingeni. | |
| Atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem | 39.1 |
| mitioremque nuntiant. nullae tuae vehementiores animi | |
| concitationes, nulla maledicta ad nos, nullae contumeliae | |
| perferuntur. quae cum abhorrent a litteris, ab humanitate, | |
| tum vero contraria sunt imperio ac dignitati. nam si implaca- | 5 |
| biles iracundiae sunt, summa est acerbitas; sin autem exora- | |
| biles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati | |
| anteponenda est. sed quoniam primus annus habuit de hac | 40.1 |
| reprehensione plurimum sermonis, credo propterea quod tibi | |
| hominum iniuriae, quod avaritia, quod insolentia praeter | |
| opinionem accidebat et intolerabilis videbatur, secundus | |
| autem multo levior<em>, quod et consuetudo et ratio et, ut | 5 |
| ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem leniorem- | |
| que fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne | |
| minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere. | |
| Ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed | 41.1 |
| precibus tecum fraternis ago, totum ut animum, curam | |
| cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique | |
| colligenda. quod si [in] mediocris tantum sermonis ac | |
| praedicationis nostrae res essent, nihil abs te eximium, nihil | 5 |
| praeter aliorum consuetudinem postularetur. nunc vero | |
| propter earum rerum in quibus versati sumus splendorem et | |
| magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia | |
| adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse | |
| vitare. ea nostra ratio est ut omnes boni cum faveant tum | 10 |
| etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent | |
| et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum | |
| sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum | |
| contenti esse videantur. qua re quoniam eius modi theatrum | 42.1 |
| totius Asiae virtutibus tuis est datum, celebritate refertissi- | |
| mum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum, | |
| natura autem ita resonans ut usque Romam significationes | |
| vocesque referantur, contende, quaeso, atque elabora non | 5 |
| modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis | |
| artibus superasse videare; et quoniam mihi casus urbanam | 43.1 |
| in magistratibus administrationem rei publicae, tibi provin- | |
| cialem dedit, [et] si mea pars nemini cedit, fac ut tua ceteros | |
| vincat. simul et illud cogita, nos non de reliqua et sperata | |
| gloria iam laborare sed de parta dimicare, quae quidem non | 5 |
| tam expetenda nobis fuit quam tuenda est. | |
| Ac si mihi quicquam esset abs te separatum, nihil amplius | |
| desiderarem hoc statu qui mihi iam partus est. nunc vero sic | |
| res sese habet ut, nisi omnia tua facta atque dicta nostris | |
| rebus istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus | 10 |
| tantisque periculis, quorum tu omnium particeps fuisti, nihil | |
| consecutum putem. quod si ut amplissimum nomen conse- | |
| queremur unus praeter ceteros adiuvisti, certe idem ut id | |
| retineamus praeter ceteros elaborabis. non est tibi his solis | |
| utendum existimationibus ac iudiciis qui nunc sunt hominum | 15 |
| sed iis etiam qui futuri sunt; quamquam illorum erit verius | |
| iudicium, obtrectatione et malevolentia liberatum. denique | 44.1 |
| etiam illud debes cogitare, non te tibi soli gloriam quaerere; | |
| quod si esset, tamen non neglegeres, praesertim cum | |
| amplissimis monumentis consecrare voluisses memoriam | |
| nominis tui. sed ea tibi est communicanda mecum, prodenda | 5 |
| liberis nostris. in qua cavendum est ne, si neglegentior fueris, | |
| <non> tibi parum consuluisse sed etiam tuis invidisse videaris. | |
| Atque haec non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem | 45.1 |
| excitasse sed potius ut currentem incitasse videatur. facies | |
| enim perpetuo quae fecisti, ut omnes aequitatem tuam, | |
| temperantiam, severitatem integritatemque laudarent. sed | |
| me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te | 5 |
| aviditas gloriae. quamquam illud existimo, cum iam tibi | |
| Asia sicuti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad | |
| tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse | |
| quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et | |
| tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem veniat | 10 |
| cottidie. sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum | |
| ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima | |
| quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum | |
| saepe longior. | |
| Illud te ad extremum et oro et hortor ut, tamquam poetae | 46.1 |
| boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et | |
| conclusione muneris ac negoti tui diligentissimus sis, ut hic | |
| tertius annus imperi tui †tamquam tertius† perfectissimus | |
| atque ornatissimus fuisse videatur. id facillime facies si me, | 5 |
| cui semper uni magis quam universis placere voluisti, tecum | |
| semper esse putabis et omnibus iis rebus quas dices et facies | |
| interesse. | |
| Reliquum est ut te orem ut valetudini tuae, si me et tuos | |
| omnis valere vis, diligentissime servias. | 10 |