| viii Kal Nov-iv Id Dec 59 Romae | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Statius ad me venit a. d. viii Kal. Nov. eius adventus, quod | 1.2.1.1 |
| ita scripsisti, direptum iri te a tuis dum is abesset, molestus | |
| mihi fuit; quod autem exspectationem sui concursumque | |
| eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea | |
| visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est | 5 |
| accidisse. exhaustus est enim sermo hominum et multae | |
| emissae iam eius modi voces, 'ἀλλ’ αἰεί τινα φῶτα μέγαν'; | |
| quae te absente confecta esse laetor. | |
| Quod autem idcirco a te missus est mihi ut se purgaret, id | 2.1 |
| necesse minime fuit. primum enim numquam ille mihi fuit | |
| suspectus, neque ego quae ad te de illo scripsi scripsi meo | |
| iudicio; sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem | |
| publicam accedimus non veritate solum sed etiam fama | 5 |
| niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia | |
| perscripsi. qui quidem quam frequentes essent et quam | |
| graves adventu suo Statius ipse cognovit. etenim intervenit | |
| non nullorum querelis quae apud me de illo ipso habebantur | |
| et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum | 10 |
| nomen erumpere. | |
| Quod autem me maxime movere solebat, cum audiebam | 3.1 |
| illum plus apud te posse quam gravitas istius aetatis, imperi, | |
| prudentiae postularet—quam multos enim mecum egisse | |
| putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum | |
| ἀφελῶς mecum in sermone ita posuisse, 'id mihi non placuit', | 5 |
| 'monui', 'suasi', 'deterrui'? quibus in rebus etiam si fidelitas | |
| summa est (quod prorsus credo, quoniam tu ita iudicas), | |
| tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem | |
| habere nullam potest. atque hoc sic habeto (nihil enim nec | |
| temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem | 10 |
| sermonum eorum qui de te detrahere velint Statium dedisse; | |
| antea tantum intellegi potuisse iratos tuae <se>veritati esse | |
| non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non | |
| defuisse. | |
| Nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. | 4.1 |
| Caesius, cui, quoniam ita te velle intellego, nullo loco deero; | |
| quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem scribis | |
| certissimum matricidam tibi a me intime commendari. qua | |
| de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam | 5 |
| ambitiosum factum esse mirere, pauca cognosce. ego cum | |
| Graecorum querelas nimium valere sentirem propter homi- | |
| num ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri | |
| audivi quacumque potui ratione placavi. primum Dionys- | |
| <opol>itas, qui erant inimicissimi, lenivi; quorum principem | 10 |
| Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate | |
| devinxi. ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum | |
| hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, | |
| ego nugas maximas omni mea comitate sum complexus, | |
| Nymphonem etiam Colophonium. quae feci omnia, | 15 |
| non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret. | |
| pertaesum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis | |
| sed temporibus servientium. | |
| Sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone | 5.1 |
| secum habito, quae tu scribis, ea ipsa loqueretur, obstiti eius | |
| sermoni et hominem in familiaritatem recepi. tua autem quae | |
| fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam | |
| Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore | 5 |
| parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco | |
| Zeuxim elicere omni ratione voluisse. quem adductum in | |
| iudicium fortasse an dimitti non oportuerit, conquiri vero et | |
| elici blanditiis, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, | |
| eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex | 10 |
| multis aliis cottidie magis cognosco nobiliorem esse prope | |
| quam civitatem suam. | |
| At enim Graecis solis indulgeo. quid? L. Caecilium nonne | 6.1 |
| omni ratione placavi? quem hominem! qua ira, quo spiritu! | |
| quem denique praeter Tuscenium, cuius causa sanari non | |
| potest, non mitigavi? ecce supra caput homo levis ac | |
| sordidus sed tamen equestri censu, Catienus! etiam is | 5 |
| lenietur. cuius tu in patrem quod fuisti asperior non repre- | |
| hendo. certo scio te enim fecisse cum causa. sed quid opus | |
| fuit eius modi litteris quas ad ipsum misisti? illum crucem | |
| sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses; te | |
| curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia. | 10 |
| quid vero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque | |
| epistulam T. Catienus circumgestat), renuntiari tibi | |
| Licinium plagiarium cum suo pullo miluino tributa exigere? | |
| deinde rogas Fabium ut et patrem et filium vivos comburat, | |
| si possit; si minus, ad te mittat uti iudicio comburantur. hae | 15 |
| litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt | |
| tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent. | |
| Ac si omnium mearum litterarum praecepta repetes, | 7.1 |
| intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et | |
| iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligen- | |
| tiam reprehensam. quibus quidem in rebus si apud te plus | |
| auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive | 5 |
| quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque | |
| valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret. et mediocri | |
| me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione | |
| Vergilius, qua tuus vicinus, C. Octavius? nam si te interiori- | |
| bus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde | 10 |
| magnum facis! atque is dolor est quod, cum ii quos nominavi | |
| te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevo- | |
| lentiae colligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque | |
| Agesilaum noverint, quorum regum summo imperio nemo | |
| umquam verbum ullum asperius audivit. | 15 |
| Sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim | 8.1 |
| non ignoro. nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere | |
| videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam | |
| tui. successorem habes perblandum; cetera valde illius | |
| adventu tua requirentur. in litteris mittendis (saepe ad te | 5 |
| scripsi) nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si | |
| potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi | |
| narravit scriptas ad te solere adferri, a se legi, et si iniquae | |
| sint fieri te certiorem; ante quam vero ipse ad te venisset, | |
| nullum delectum litterarum fuisse, ex eo esse volumina | 10 |
| selectarum epistularum quae reprehendi solerent. hoc de | 9.1 |
| genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim, ac scire | |
| potes multa me varie diligenterque monuisse); illud tamen | |
| quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, | |
| vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera | 5 |
| tollantur epistularum: primum iniquarum, deinde contra- | |
| riarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in | |
| aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam | |
| audio non puto; et si sunt occupationibus tuis minus | |
| animadversa, nunc perspice et purga. legi epistulam quam | 10 |
| ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam; | |
| legi non nullas iracundas. | |
| Sed tempore ipso de epistulis. nam cum hanc paginam | 10.1 |
| tenerem, L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo | |
| mihi valde familiaris. is mihi te ad procuratores suos litteras | |
| misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis | |
| quae L. Octavi Nasonis fuissent, cui L. Flavius heres est, | 5 |
| deminuerent ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, | |
| itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis quae Octavi | |
| fuissent deminui paterentur prius quam Fundanio debitum | |
| solutum esset. haec mihi veri similia non videntur. sunt enim | |
| a prudentia tua remotissima. ne deminuat heres? quid si | 10 |
| infitiatur? quid si omnino non debet? quid? praetor solet | |
| iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio, non amicus | |
| sum, non misericordia moveor? nemo magis. sed vis iuris | |
| eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. | |
| atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam | 15 |
| tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum | |
| aut quasi inimicis incommodaturum. quid multa? ferebat id | 11.1 |
| graviter, vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te | |
| quam diligentissime scriberem. quod facio et te prorsus | |
| vehementer etiam atque etiam rogo ut et procuratoribus | |
| Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid | 5 |
| praescribas, quod contra Flavium sit, amplius. et Flavi causa | |
| et scilicet Pompei facies omnia. nolo me dius fidius ex tua | |
| iniuria in illum tibi liberalem me videri; sed et te oro ut tu | |
| ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut | |
| litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flavi rem et ad | 10 |
| causam accommodatum. fert enim graviter homo et mei | |
| observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud | |
| te neque amicitia nec iure valuisse. et, ut opinor, Flavi | |
| aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et | |
| ipse ad te scripserat Flavius et ego certe. qua re si ulla res est | 15 |
| quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit. si me | |
| amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam | |
| maximas gratias agat. hoc te ita rogo ut maiore studio rogare | |
| non possim. | |
| Quod ad me de Hermia scribis mihi mehercule valde | 12.1 |
| molestum fuit. litteras ad te parum fraterne scripseram, quas | |
| oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione | |
| statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare | |
| cupiebam. huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne | 5 |
| debes ignoscere. | |
| De Censorino, Antonio, Cassiis, Scaevola, te ab iis diligi, | 13.1 |
| ut scribis, vehementer gaudeo. cetera fuerunt in eadem | |
| epistula graviora quam vellem, 'ὀρθὰν τὰν ναῦν' et 'ἅπαξ | |
| θανεῖν'. maiora ista erunt. meae obiurgationes fuerunt | |
| amoris plenissimae. †quae† sunt non nulla, sed tamen | 5 |
| mediocria et parva potius. ego te numquam ulla in re | |
| dignum minima reprehensione putassem, cum te sanctissime | |
| gereres, nisi inimicos multos haberemus. quae ad te aliqua | |
| <cum ad>monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter | |
| diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et | 10 |
| idem ut facias non desistam rogare. | |
| Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo | 14.1 |
| minus quod ad Q. Publici statuam decretum est erogaretur. | |
| quod ego te et rogo et admoneo ne talis viri tamque nostri | |
| necessari honorem minui per te aut impediri velis. praeterea | |
| Aesopi, nostri [tragoedi] familiaris, Licinus servus tibi notus | 5 |
| aufugit. is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero | |
| fuit, inde in Asiam venit. postea Plato quidam Sardianus, | |
| Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis | |
| fuerat cum Licinus eo venisset [et], cum eum fugitivum esse | |
| postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit | 10 |
| et in custodiam Ephesi tradidit; sed in publicamne an in | |
| pistrinum, non satis ex litteris eius intellegere potuimus. tu, | |
| quoque modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges | |
| velim summaque diligentia vel <Romam mittas vel> tecum | |
| deducas. noli spectare quanti homo sit. parvi enim preti est | 15 |
| qui tam nihili sit. sed tanto dolore Aesopus est adfectus | |
| propter servi scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere | |
| possis quam si illum per te reciperarit. | |
| Nunc ea cognosce quae maxime exoptas. rem publicam | 15.1 |
| funditus amisimus, adeo ut <C.> Cato, adulescens nullius | |
| consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit | |
| quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque | |
| praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui | 5 |
| facerent, in contionem ascendit et Pompeium 'privatum | |
| dictatorem' appellavit. propius nihil est factum quam ut | |
| occideretur. ex hoc qui sit status totius rei publicae videre | |
| potes. | |
| Nostrae tamen causae non videntur homines defuturi. | 16.1 |
| mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. | |
| equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo: | |
| spe, ut superiores fore nos confidam; animo, ut in hac re | |
| publica ne casum quidem ullum pertimescam. sed tamen se | 5 |
| res sic habet: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut | |
| multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, | |
| spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum | |
| ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos, clientis, libertos, | |
| servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua | 10 |
| manus bonorum ardet [et] studio nostri atque amore. si qui | |
| antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum | |
| regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia | |
| pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea | |
| comparatione deminuam. tribuni pl. designati sunt nobis | 15 |
| amici, consules se optime ostendunt, praetores habemus | |
| amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, | |
| Memmium, Lentulum; bonos etiam alios, sed hos singularis. | |
| qua re magnum animum fac habeas et spem bonam. de | |
| singulis tamen rebus quae cottidie gerentur faciam te crebro | 20 |
| certiorem. |