| Id. Iun. 58 Thessalonicae | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es ne ego | 1.3.1.1 |
| iracundia aliqua adductus pueros ad te sine litteris miserim | |
| aut etiam ne te videre noluerim? ego tibi irascerer? tibi ego | |
| possem irasci? scilicet; tu enim me adflixisti, tui me inimici, | |
| tua me invidia ac non ego te misere perdidi. meus ille | 5 |
| laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi | |
| velim ne quid eripuerit praeter unum me. sed certe a te mihi | |
| omnia semper honesta et iucunda ceciderunt, a me tibi | |
| luctus meae calamitatis, metus tuae, desiderium, maeror, | |
| solitudo. ego te videre noluerim? immo vero me a te videri | 10 |
| nolui. non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem | |
| reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens | |
| flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium | |
| quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis | |
| mortui. | 15 |
| Atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses, | |
| utinam te non solum vitae sed etiam dignitatis meae super- | |
| stitem reliquissem! sed testor omnis deos me hac una voce a | 2.1 |
| morte esse revocatum, quod omnes in mea vita partem | |
| aliquam tuae vitae repositam esse dicebant. qua in re peccavi | |
| scelerateque feci. nam si occidissem, mors ipsa meam | |
| pietatem amoremque in te facile defenderet: nunc commisi | 5 |
| ut vivo me careres, vivo me aliis indigeres, mea vox in | |
| domesticis periculis potissimum occideret, quae saepe | |
| alienissimis praesidio fuisset. | |
| Nam quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam | |
| vides non fuisse iracundiae causam, certe pigritia fuit et | 10 |
| quaedam infinita vis lacrimarum et dolorum. haec ipsa me | 3.1 |
| quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. an | |
| ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam | |
| sine lacrimis cogitare? cum enim te desidero, fratrem solum | |
| desidero? ego vero suavitate [prope] fratrem, <aetate> prope | 5 |
| aequalem, obsequio filium, consilio parentem. quid mihi | |
| sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? quid quod | |
| eodem tempore desidero filiam? qua pietate, qua modestia, | |
| quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. quod filium | |
| venustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac | 10 |
| ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam | |
| vellem; sentiebat enim miser iam quid ageretur. quid vero | |
| <quod> tuum filium, [quid] imaginem tuam, quem meus | |
| Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem | |
| verebatur? quid quod mulierem miserrimam, fidelissimam | 15 |
| coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae | |
| reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur? | |
| Sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad | 4.1 |
| te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi postea redditas | |
| esse; in quibus idem te hortor et rogo quod pueri tibi verbis | |
| meis nuntiarunt, ut Romam protinus pergas et properes. | |
| primum enim te <in> praesidio esse volui, si qui essent | 5 |
| inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate | |
| satiata; deinde congressus nostri lamentationem pertimui, | |
| digressum vero non tulissem atque etiam id ipsum quod tu | |
| scribis metuebam, ne a me distrahi non posses. his de causis | |
| hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantis- | 10 |
| simis et coniunctissimis fratribus acerbius ac miserius videtur | |
| accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam | |
| fuisset cum congressio tum vero digressio nostra. | |
| Nunc, si potes, id quod ego qui tibi semper fortis videbar | 5.1 |
| non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio | |
| erit. spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et | |
| integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam | |
| misericordiam nostri praesidi laturum. sin eris ab isto | 5 |
| periculo vacuus, ages scilicet si quid agere posse de nobis | |
| putabis. de quo scribunt ad me quidem multi multa et se | |
| sperare demonstrant. sed ego quid sperem non dispicio, cum | |
| inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, | |
| partim etiam prodiderint; qui in meo reditu fortasse repre- | 10 |
| hensionem sui sceleris pertimescunt. sed ista qualia sint tu | |
| velim perspicias mihique declares. ego tamen, quam diu tibi | |
| opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam; diutius | |
| in hac vita esse non possum. neque enim tantum virium | |
| habet ulla aut prudentia aut doctrina ut tantum dolorem | 15 |
| possit sustinere. scio fuisse et honestius moriendi tempus et | 6.1 |
| utilius. sed non hoc solum, multa alia praetermisi; quae si | |
| queri velim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem | |
| tuum, indicem stultitiam meam. illud quidem nec faciendum | |
| est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut | 5 |
| firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita com- | |
| morari, ut, qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, | |
| genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, | |
| existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt | |
| amplissimi, is nunc in hac tam adflicta perditaque fortuna | 10 |
| neque me neque meos lugere diutius possim. | |
| Qua re quid ad me scripsisti de permutatione? quasi vero | 7.1 |
| nunc me non tuae facultates sustineant; qua in re ipsa video | |
| miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus | |
| tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex | |
| aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. sed tamen | 5 |
| et M. Antonio quantum tu scripseras <et> Caepioni tantun- | |
| dem solutum est. mihi ad id quod cogito hoc quod habeo | |
| satis est. sive enim restituimur sive desperamur, nihil | |
| amplius opus est. | |
| Tu, si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad | 10 |
| Calidium conferas censeo. quantum Hortensio credendum | 8.1 |
| sit nescio. me summa simulatione amoris summaque | |
| adsiduitate cottidiana sceleratissime insidiosissimeque tracta- | |
| vit adiuncto Q. Arrio. quorum ego consiliis, promissis, | |
| praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi. sed haec | 5 |
| occultabis, ne quid obsint; illud caveto (et eo puto per | |
| Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium), ne ille | |
| versus, qui in te erat collatus cum aedilitatem petebas, de | |
| lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. nihil enim tam | |
| timeo quam ne, cum intellegant homines quantum miseri- | 10 |
| cordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent | |
| te vehementius. Messallam tui studiosum esse arbitror. | 9.1 |
| Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam <ne> | |
| experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire | |
| desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis | |
| contenti sint, in quibus non modo tamen nullius inest peccati | 5 |
| infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima | |
| est constituta. | |
| Filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, | 10.1 |
| mi frater, tibi commendem? quin illud maereo quod tibi non | |
| minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi. sed te | |
| incolumi orbi non erunt. reliqua ita mihi salus aliqua detur | |
| potestasque in patria moriendi ut me lacrimae non sinunt | 5 |
| scribere! etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus | |
| rebus rescribas, sis fortis quoad rei natura patiatur. | |
| Id. Iun. Thessalonicae. |