| c. Non. Sext. 58 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei | 1.4.1.1 |
| corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam impru- | |
| dentiae miseriaeque adsignes. nullum est meum peccatum | |
| nisi quod iis credidi a quibus nefas putarem esse me decipi | |
| aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. intimus, | 5 |
| proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi | |
| invidit. ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum, | |
| cautum meum consilium, <de>fuit. | |
| Quod si te satis innocentia tua et misericordia hominum | 2.1 |
| vindicat hoc tempore a molestia, perspicis profecto ecquae- | |
| nam nobis spes salutis relinquatur. nam me Pomponius et | |
| Sestius et Piso noster adhuc Thessalonicae retinuerunt, cum | |
| longius discedere propter nescio quos motus vetarent. verum | 5 |
| ego magis exitum illorum litteris quam spe certa exspecta- | |
| bam. nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione | |
| obtrectatorum, infidelibus amicis, plurimis invidis? de novis | 3.1 |
| autem tribunis pl. est ille quidem in me officiosissimus | |
| Sestius et (spero) Curtius, Milo, Fadius, Atilius, sed valde | |
| adversante Clodio, qui etiam privatus eadem manu poterit | |
| contiones concitare. deinde etiam intercessor parabitur. | 5 |
| Haec mihi proficiscenti non proponebantur, sed saepe | 4.1 |
| triduo summa cum gloria dicebar esse rediturus. 'quid tu | |
| igitur?' inquies. quid? multa convenerunt quae mentem | |
| exturbarent meam: subita defectio Pompei, alienatio | |
| consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, <ser- | 5 |
| vorum> arma. lacrimae meorum me ad mortem ire pro- | |
| hibuerunt, quod certe et ad honestatem <tuendam> et ad | |
| effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum. sed de hoc | |
| scripsi ad te in ea epistula quam Phaethonti dedi. | |
| Nunc tu, quoniam in tantum luctum <et> laborem | 10 |
| detrusus es quantum nemo umquam [a], si levare potest | |
| communem causam misericordia hominum, scilicet incredi- | |
| bile quiddam adsequeris; sin plane occidimus, me miserum! | |
| ego omnibus meis exitio fuero, quibus ante dedecori non | |
| eram. | 15 |
| Sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et | 5.1 |
| ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere | |
| perscribe. ego vitam, quoad aut putabo tua interesse aut ad | |
| spem servandam esse, retinebo. tu nobis amicissimum | |
| Sestium cognosces. credo tua causa velle Lentulum, qui erit | 5 |
| consul, quamquam sunt facta verbis difficiliora. tu et quid | |
| opus sit et quid sit videbis. | |
| Omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem | |
| nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo | |
| poterit; sin te quoque inimici vexare coeperint, ne cessaris. | 10 |
| non enim gladiis tecum sed litibus agetur. verum haec absint | |
| velim. te oro ut ad me de omnibus <rebus> rescribas et in me | |
| animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris | |
| vero et offici non minus. |