| paulo ante xvi Kal. Ian. 57 Romae | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Epistulam quam legisti mane dederam; sed fecit humaniter | 2.1.1.1 |
| Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit, ut si quid | |
| esset actum ad te, si mihi videretur, perscriberem. | |
| Senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense | |
| Decembri sub dies festos. consulares nos fuimus et duo con- | 5 |
| sules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcacius, | |
| Glabrio; praetorii sane frequentes. fuimus omnino ad cc. | |
| commorat exspectationem Lupus; egit causam agri Campani | |
| sane accurate, auditus est magno silentio. materiam rei non | |
| ignoras. nihil ex nostris actionibus praetermisit; fuerunt non | 10 |
| nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostu- | |
| lationes cum absente Pompeio. causa sero perorata sententias | |
| se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis impone- | |
| ret; ex superiorum temporum conviciis et ex praesenti | |
| silentio quid senatus sentiret se intellegere dixit. senatum | 15 |
| coepit dimittere. tum Marcellinus 'noli' inquit 'ex taciturni- | |
| tate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut | |
| improbemus iudicare. ego, quod ad me attinet, itemque | |
| arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum | |
| Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.' tum | 2.1 |
| ille se senatum negavit tenere. Racilius surrexit et de iudiciis | |
| referre coepit; Marcellinum quidem primum rogavit. is cum | |
| graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationi- | |
| bus questus esset, sententiam dixit ut ipse iudices [per] | 5 |
| praetor urbanus sortiretur, iudicum sortitione facta comitia | |
| haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publi- | |
| cam esse facturum. approbata valde sententia C. Cato | |
| contra dixit et Cassius maxima acclamatione senatus, cum | |
| comitia iudiciis anteferrent. Philippus adsensit Lentulo. | 10 |
| postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit. | 3.1 |
| multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodi. | |
| tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationi- | |
| bus cuncti senatus. orationem meam collaudavit satis multis | |
| verbis non mehercule indiserte Vetus Antistius, isque | 5 |
| iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum | |
| dixit. ibatur in eam sententiam. tum Clodius rogatus diem | |
| dicendo eximere coepit. furebat a Racilio se contumaciter | |
| urbaneque vexatum. deinde eius operae repente a Graeco- | |
| stasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, | 10 |
| in Q. Sestullium et amicos Milonis incitatae. eo metu iniecto | |
| repente magna querimonia omnium discessimus. | |
| Habes acta unius diei; reliqua, ut arbitror, in mensem | |
| Ianuarium reicientur. de tribunis pl. longe optimum | |
| Racilium habemus; videtur etiam Antistius amicus nobis | 15 |
| fore. nam Plancius totus noster est. | |
| Fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de | |
| mense Decembri. |