| xiv Kal. Febr. 56 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Non occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula | 2.2.1.1 |
| lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, | |
| ut ad te soleo, ipse scriberem. et primum me tibi excuso in | |
| eo ipso in quo te accuso. me enim nemo adhuc rogavit num | |
| quid in Sardiniam velim, te puto saepe habere qui num quid | 5 |
| Romam velis quaerant. | |
| Quod ad me <de> Lentuli et Sesti nomine scripsisti, | |
| locutus sum cum Cincio. quo modo res se habet, non est | |
| facillima. sed habet profecto quiddam Sardinia appositum | |
| ad recordationem praeteritae memoriae. nam ut ille | 10 |
| Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, | |
| recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum | |
| habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi videris in | |
| Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis | |
| in otio recogitasse. sed ego adhuc emi nihil. Culleonis auctio | 15 |
| facta est; Tusculano emptor nemo fuit. si condicio valde | |
| bona fuerit, fortassis non amittam. de aedificatione tua | 2.1 |
| Cyrum urgere non cesso. spero eum in officio fore. sed omnia | |
| sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem. nam | |
| comitia sine mora futura videntur; edicta sunt <in> a. d. xi | |
| Kal. Febr. te tamen sollicitum esse nolo. omne genus a nobis | 5 |
| cautionis adhibebitur. | |
| De rege Alexandrino factum est senatus consultum cum | 3.1 |
| multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri. | |
| reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pom- | |
| peius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur. in ea | |
| re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei | 5 |
| praeclare satis fecimus; sed per obtrectatores Lentuli | |
| calumnia extracta est. consecuti sunt dies comitiales, per | |
| quos senatus haberi non poterat. quid futurum sit latrocinio | |
| tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim roga- | |
| tionem Caninium perlaturum. in ea re Pompeius quid velit | 10 |
| non dispicio; familiares eius quid cupiant omnes vident. | |
| creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra | |
| Lentulum. sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum | |
| magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas | |
| esset, iure ei suscensere possemus. | 15 |
| Tu, si ista expedieris, velim quam primum bona et certa | 4.1 |
| tempestate conscendas ad meque venias. innumerabiles enim | |
| res sunt in quibus te cottidie in omni genere desiderem. tui | |
| nostrique valent. | |
| xiiii Kal. Febr. | 5 |