| prid. Id. Febr. 56 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Scripsi ad te antea superiora. nunc cognosce postea quae sint | 2.3.1.1 |
| acta. [a] Kal. Febr. legationes in Id. Febr. reiciebantur; eo | |
| die res confecta non est. a. d. iiii Non. Febr. Milo adfuit. ei | |
| Pompeius advocatus venit. dixit M. Marcellus a me rogatus. | |
| honeste discessimus. prodicta dies est in vii Id. Febr. interim | 5 |
| reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis | |
| quaestorum et de ornandis praetoribus; sed res multis | |
| querelis de re publica interponendis nulla transacta est. C. | |
| Cato legem promulgavit de imperio Lentuli abrogando. | |
| vestitum filius mutavit. | 10 |
| A. d. vii Id. Febr. Milo adfuit. dixit Pompeius, sive voluit. | 2.1 |
| nam ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, | |
| idque ei perpetua oratione contigit, non modo ut acclama- | |
| tione sed ut convicio et maledictis impediretur. qui ut | |
| peroravit (nam in eo sane fortis fuit, non est deterritus, dixit | 5 |
| omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate | |
| pervicerat)—sed ut peroravit, surrexit Clodius. ei tantus | |
| clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque | |
| mente nec lingua neque ore consisteret. ea res acta est, cum | |
| hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam | 10 |
| octavam, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi | |
| in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis | |
| interrogabat suos in clamore ipso quis esset qui plebem fame | |
| necaret: respondebant operae 'Pompeius'. quis Alexandriam | |
| ire cuperet: respondebant 'Pompeius'. quem ire vellent: | 15 |
| respondebant 'Crassum' (is aderat tum Miloni, animo non | |
| amico). hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros | |
| consputare coeperunt. exarsit dolor. urgere illi ut loco nos | |
| moverent. factus est a nostris impetus. fuga operarum, | |
| eiectus de rostris Clodius. ac nos quoque tum fugimus, ne | 20 |
| quid in turba. senatus vocatus in curiam. Pompeius domum; | |
| neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem | |
| aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, | |
| Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum | |
| offenderem. res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia | 25 |
| prodixit diem. | |
| A. d. vi Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius | 3.1 |
| adesset. acta res est graviter a Pompeio. eo die nihil perfectum | |
| est. a. d. v Id. Febr. senatus ad Apollinis. senatus consultum | |
| factum est ea quae facta essent a. d. vii Id. Febr. contra rem | |
| publicam esse facta. eo die Cato vehementer est in Pompeium | 5 |
| invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit; | |
| de me multa me invito cum mea summa laude dixit, cum | |
| illius in me perfidiam increparet. auditus est magno silentio | |
| malevolorum. respondit ei vehementer Pompeius Crassumque | |
| descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam | 10 |
| vitam suam fore quam Africanus fuisset, quem C. Carbo | |
| interemisset. | |
| Itaque magnae mihi res iam moveri videbantur. nam | 4.1 |
| Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias | |
| vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio | |
| pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, | |
| Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; vehe- | 5 |
| menter esse providendum ne opprimatur, contionario illo | |
| populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo | |
| senatu, iuventute improba. itaque se comparat; homines ex | |
| agris accersit. operas autem suas Clodius confirmat; manus | |
| ad Quirinalia paratur. in ea multo sumus superiores ipsius | 10 |
| Milo<nis> copiis, sed magna manus ex Piceno et Gallia | |
| exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et | |
| Lentulo resistamus. | |
| A. d. iiii Id. Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de | 5.1 |
| ambitu est postulatus et eodem die a quodam M. Tullio de | |
| vi. is erat aeger. domum, ut debuimus, ad eum statim | |
| venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter | |
| hominum opinionem, qui nos ei iure suscensere putabant, ut | 5 |
| humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur; | |
| itaque faciemus. sed idem Nerius index edidit [ad] adligatos | |
| Cn. Lentulum Vatiam et C. Cornelium Stel. eodem die | |
| senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique | |
| discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea | 10 |
| poena quae est de vi tenerentur. | |
| A. d. iii Id. Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem | 6.1 |
| Cn. Domitium in foro medio maximo conventu incidique in | |
| eum locum in dicendo cum Sestius multis in templo Castoris | |
| vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset. hic | |
| προῳκονομησάμην quid<d>am εὐκαίρως de iis quae in | 5 |
| Sestium apparabantur crimina et eum ornavi veris laudibus | |
| magno adsensu omnium. res homini fuit vehementer grata. | |
| quae tibi eo scribo quod me de retinenda Sesti gratia litteris | |
| saepe monuisti. | |
| Prid. Id. Febr. haec scripsi ante lucem. eo die apud | 7.1 |
| Pomponium in eius nuptiis eram cenaturus. | |
| Cetera sunt in rebus nostris cuius modi tu mihi fere | |
| diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae; quae | |
| quidem tua, mi frater, patientia, virtute, pietate, suavitate | 5 |
| etiam tibi mihique sunt restituta. | |
| Domus tibi ad lacum Pisonis †Luciniana† conducta est; | |
| sed, ut spero, paucis mensibus post Kal. Quint. in tuam | |
| commigrabis. tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae | |
| conduxerunt. | 10 |
| A te post illam Ulbiensem epistulam nullas litteras accepi. | |
| quid agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum | |
| videre quam primum. | |
| Cura, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen | |
| Sardiniam istam esse cogites. | 15 |
| xv Kal. Mart. |