| medio Mart. 56 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Sestius noster absolutus est a. d. ii Id. Mart. et, quod vehe- | 2.4.1.1 |
| menter interfuit rei publicae, nullam videri in eius modi | |
| causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. | |
| illud quod tibi curae saepe esse intellexeram, ne cui iniquo | |
| relinqueremus vituperandi locum, qui nos ingratos esse | 5 |
| diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam | |
| humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos | |
| esse ut omnium gratissimi iudicaremur. nam defendendo | |
| moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille | |
| maxime cupiebat, Vatinium, a quo palam oppugnabatur, | 10 |
| arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus. | |
| quin etiam Paullus noster, cum testis productus esset in | |
| Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer | |
| Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac | |
| se illi non defuturum adfirmavit. quid quaeris? homo | 15 |
| petulans et audax [Vatinius] valde perturbatus debilitatusque | |
| discessit. | |
| Quintus, filius tuus, puer optimus, eruditur egregie. hoc | 2.1 |
| nunc magis animum adverto quod Tyrannio docet apud me. | |
| domus utriusque nostrum aedificatur strenue. redemptori tuo | |
| dimidium pecuniae curavi. spero nos ante hiemem contuber- | |
| nalis fore. de nostra Tullia tui mehercule amantissima spero | 5 |
| cum Crassipede nos confecisse. <sed> dies erant duo qui post | |
| Latinas habentur religiosi (ceterum confectum erat Latiar), | |
| <et> erat exiturus. |