| ex. Mart. 56 | |
| <MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM> | |
| * * * ἀμφιλαφίαν autem illam quam tu soles dicere bono | 2.5.1.1 |
| modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam libenter, | |
| latentem etiam nunc non excitem. tribus locis aedifico, | |
| reliqua reconcinno. vivo paulo liberalius quam solebam. | |
| opus erat. si te haberem, paulisper fabris locum dares. sed | 5 |
| et haec, ut spero, brevi inter nos communicabimus. | |
| Res autem Romanae sese sic habent. consul est egregius | 2.1 |
| Lentulus non impediente collega, sic, inquam, bonus ut | |
| meliorem non viderim. dies comitialis exemit omnis; nam | |
| etiam Latinae instaurantur, nec tamen deerant suppli- | |
| cationes. sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime | 3.1 |
| Catonis; cui tamen egregie imposuit Milo noster. nam ille | |
| vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et | |
| Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico | |
| fuerat. hos alere non poterat, itaque vix tenebat. sensit Milo. | 5 |
| dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione | |
| emeret eam familiam a Catone. quae simul atque abducta | |
| est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem | |
| patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim | |
| placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam | 10 |
| venditurum. in eam tabulam magni risus consequebantur. | |
| Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos | |
| qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet | |
| nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam | |
| refrixit. neque enim res probatur et Pompeius noster in | 15 |
| amicitia P. Lentuli vituperatur. et hercule non est idem; nam | |
| apud perditissimam illam atque infimam faecem populi | |
| propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, | |
| multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi | |
| quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat, | 20 |
| quamquam id senatu non invito facit; quo ego me libentius | |
| a curia et ab omni parte rei publicae subtraho. | |
| In iudiciis ii sumus qui fuimus. domus celebratur ita ut | 4.1 |
| cum maxime. unum accidit <im>prudentia Milonis in com- | |
| modum de Sex. Cloelio, quem neque hoc tempore neque ab | |
| imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari. ei tres | |
| sententiae deterrimo in consilio defuerunt. itaque hominem | 5 |
| populus revocat et retrahatur necesse est. non enim ferunt | |
| homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, | |
| vident damnatum. ea ipsa in re Pompei offensio nobis | |
| obstitit. senatorum enim urna copiose absolvit, equitum | |
| adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt. sed hoc incom- | 10 |
| modum consolantur cottidianae damnationes inimicorum, | |
| in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. | |
| C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi | |
| cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare | |
| nondum redierat. | 15 |
| Tuas mirifice litteras exspecto; atque adhuc clausum mare | 5.1 |
| fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Ostiam dicebant qui | |
| te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent. | |
| eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmis- | |
| surum. id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, | 5 |
| tamen etiam litteras tuas ante exspecto. | |
| Mi frater, vale. |