| v Id. Apr. 56 Romae vel in itin. in Anagninum | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Dederam ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam | 2.6.1.1 |
| nostram Crassipedi prid. <Non.> Apr. esse desponsam, | |
| ceteraque de re publica privataque perscripseram. postea | |
| sunt haec acta: Non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia | |
| decreta in rem frumentariam ad HS <³⁰cccc>³⁰. sed eodem die | 5 |
| vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope | |
| contionali. acriorem causam inopia pecuniae faciebat et | |
| annonae caritas. non praetermittam ne illud quidem: M. | 2.1 |
| Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, | |
| Capitolini et Mercuriales de collegio eiecerunt praesentem | |
| ad pedes unius cuiusque iacentem. | |
| A. d. viii Id. Apr. sponsalia Crassipedi praebui. huic | 5 |
| convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod | |
| perleviter commotus fuerat, defuit. a. d. vi Id. Apr. veni ad | |
| Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum | |
| sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum | |
| nostrarum. quid quaeris? nihil festivius. Pomponia autem | 10 |
| etiam de te questa est. sed haec coram agemus. | |
| A puero ut discessi, in aream tuam veni. res agebatur | 3.1 |
| multis structoribus. Longilium redemptorem cohortatus | |
| sum; <f>idem mihi faciebat se velle nobis placere. domus | |
| erit egregia (magis enim cerni iam poterat quam quantum | |
| ex forma iudicabamus); itemque nostra celeriter aedifica- | 5 |
| batur. | |
| Eo die cenavi apud Crassipedem. cenatus in hortos ad | |
| Pompeium lectica latus sum. luci eum convenire non | |
| potueram quod afuerat; videre autem volebam quod eram | |
| postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter | 10 |
| habebat. hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum | |
| te nobis redderet; statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, | |
| a. d. iii Id. Apr. ut aut †labrone† aut Pisis conscenderet. tu, | |
| mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum | |
| modo idonea tempestas sit, ne omiseris. | 15 |
| A. d. v Id. Apr. ante lucem hanc epistulam dictaveram | 4.1 |
| conscripseramque in itinere, ut eo die apud T. Titium in | |
| Anagnino manerem. postridie autem in Laterio cogitabam, | |
| inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem, ire in Pompe- | |
| ianum, rediens aspicere Cumanum, ut, quoniam in Non. | 5 |
| Mai. Miloni dies prodic<t>a est, prid. Non. Romae essem | |
| teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut | |
| sperabam, viderem. aedificationem Arcani ad tuum | |
| adventum sustentari placebat. | |
| Fac, mi frater, ut valeas quam primumque venias. | 10 |