| paulo post Id. Mai. 56 Romae | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| O litteras mihi tuas iucundissimas exspectatas, ac primo | 2.7.1.1 |
| quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! atque | |
| has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta | |
| attulit Ulbia datas. | |
| Sed cetera, ut scribis, praesenti sermoni reserventur; hoc | 5 |
| tamen non queo differre: Id. Mai. senatus frequens divinus | |
| fuit in supplicatione Gabinio deneganda. adiurat Procilius | |
| hoc nemini accidisse. foris valde plauditur. mihi cum sua | |
| sponte iucundum tum iucundius quod me absente. est enim | |
| εἰλικρινὲς iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra. | 10 |
| <ab>eram autem quod Idibus et postridie fuerat dictum de | 2.1 |
| agro Campano actum iri, ut est actum. in hac causa mihi | |
| aqua haeret. sed plura quam constitueram. coram enim. | |
| Vale, mi optime et optatissime frater, et advola. idem te | |
| pueri nostri rogant. | 5 |
| Illud scilicet: cenabis cum veneris. |