| paulo post iii Id. Febr. 55 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Placiturum tibi esse librum ii suspicabar, tam valde placuisse | 2.8.1.1 |
| quam scribis valde gaudeo. quod me admones de †non | |
| curantia† suadesque ut meminerim Iovis orationem quae est | |
| in extremo illo libro, ego vero memini et illa omnia mihi | |
| magis scripsi quam ceteris. | 5 |
| Sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum | 2.1 |
| Vibullio veni ad Pompeium; cumque ego egissem de istis | |
| operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit, | |
| magnam spem attulit, cum Crasso se dixit loqui velle mihique | |
| ut idem facerem suasit. Crassum consulem ex senatu domum | 5 |
| reduxi. suscepit rem dixitque esse quod Clodius hoc tempore | |
| cuperet per se et per Pompeium consequi; putare se, si ego | |
| eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione quod | |
| vellem. totum ei negotium permisi meque in eius potestate | |
| dixi fore. interfuit huic sermoni P. Crassus adulescens, nostri, | 10 |
| ut scis, studiosissimus. illud autem quod cupit Clodius est | |
| legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera | |
| aut Byzantium aut <ad> Brogitarum aut utrumque, plena | |
| res nummorum. quod ego non nimium laboro, etiam si | |
| minus adsequor quod volo. Pompeius tamen cum Crasso | 15 |
| locutus est. videntur negotium suscepisse. si perficiunt, | |
| optime; si minus, ad nostrum Iovem revertamur. | |
| A. d. iii Id. Febr. senatus consultum est factum de ambitu | 3.1 |
| in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses. sed | |
| magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum | |
| sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut | |
| praetores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent. eo die | 5 |
| Catonem plane repudiarunt. quid multa? tenent omnia | |
| idque ita omnis intellegere volunt. |