| c. Mai. 56(?) in Tusculano vel Formiano | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Tu metuis ne me interpelles? primum, si in isto essem, tu | 2.9.1.1 |
| scis quid sit interpellare otiantem. sed mehercule mihi docere | |
| videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil | |
| utor abs te. tu vero ut me et appelles et interpelles et oblo- | |
| quare et colloquare velim. quid enim mihi suavius? non me- | 5 |
| hercule quisquam μουσοπάτακτος libentius sua recentia | |
| poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica | |
| privata, rustica urbana. sed mea factum est insulsa verecundia | |
| ut te proficiscens non tollerem. opposuisti semel ἀν<αν>τί- | |
| <λ>εκτον causam, Ciceronis nostri valetudinem: conticui. | 10 |
| iterum Cicerones: quievi. nunc mihi iucunditatis plena | 2.1 |
| epistula hoc adspersit molestiae, quod videris ne mihi | |
| molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri. litigarem | |
| tecum, si fas esset; sed mehercule, istuc si umquam suspicatus | |
| ero—nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum | 5 |
| sum una, molestus sim. video te ingemuisse. sic fit: 'εἰ δείν’ | |
| ἔφησας'—numquam enim dicam 'ἔδρασας.' | |
| Marium autem nostrum in lecticam mehercule coniecis- | |
| sem—non illam regis Ptolomaei Asicianam; memini enim, | |
| cum hominem portarem ad Baias Neapoli octaphoro | 10 |
| Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus | |
| nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit | |
| lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. hunc, ut dico, | |
| certe sustulissem, ut aliquando subtilitatem veteris urbani- | |
| tatis et humanissimi sermonis attingerem. sed hominem | 15 |
| infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc | |
| invitare nolui. hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto | 3.1 |
| frui; nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium | |
| lumen esse. apud Anicium vide<bi>mus ut paratum sit. nos | |
| enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus. | |
| habemus hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab Arce | 5 |
| nostra. Marius et valetudine est et natura imbecillior. de | 4.1 |
| interpellatione, tantum sumam a vobis temporis ad scriben- | |
| dum quantum dabitis. utinam nihil detis, ut potius vestra | |
| iniuria quam ignavia mea cessem! | |
| De re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem | 5 |
| esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula | |
| quaerebat quae tibi acerba esse video. amabo te, advola; | |
| consolabor te et omnem abstergebo dolorem. et adduc, si me | |
| amas, Marium. sed approperate. hortus domi est. |