in. Febr. 54
|
|
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM
|
|
Epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. nam res
|
2.10.1.1
|
quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad
|
|
scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram
|
|
cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae
|
|
debent interdum alucinari.
|
5
|
Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est,
|
2.1
|
cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium
|
|
nemo defenderet. de te a Mag<net>i<bu>s ab Sipylo mentio
|
|
est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L.
|
|
Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te
|
5
|
scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cottidie
|
|
aliquid. prid. Id. neque tibi neque Pomponio deero.
|
|
Lucreti poemata ut scribis ita sunt, multis luminibus
|
3.1
|
ingeni, multae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo
|
|
si Sallusti Empedoclea legeris; hominem non putabo.
|
|