| c. Id. Febr. 54 Romae | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem | 2.11.1.1 |
| scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepis- | |
| sem. nam prid. Id., cum Appius senatum infrequentem | |
| coegisset, tantum fuit frigus ut pipulo [convicio] coactus sit | |
| nos dimittere. de Commageno, quod rem totam discusseram, | 2.1 |
| mirifice mihi et per se et per Pomponium blanditur Appius. | |
| videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium | |
| sterilem futurum; eumque lusi iocose satis, neque solum illud | |
| extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate | 5 |
| sed praeterea togam sum eius praetextam, quam erat adeptus | |
| Caesare consule, magno hominum risu cavillatus. 'quod | 3.1 |
| vult' inquam 'renovari honores eosdem, quo minus togam | |
| praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo. | |
| vos autem homines nobiles, qui Burrenum praetextatum non | |
| ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum | 5 |
| iocandi. multa dixi in ignobilem regem, quibus totus est | |
| explosus. quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me | |
| amplexatur. nihil est enim facilius quam reliqua discutere. | |
| sed non faciam ut illum offendam, | |
| 'ne imploret fidem | 10 |
| Iovis Hospitalis, Graios omnis convocet,' | |
| per quos mecum in gratiam rediit. | |
| Theopompo satis faciemus. de Caesare, fugerat me ad te | 4.1 |
| scribere. video enim quas tu litteras exspectaris. sed ille | |
| scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo | |
| fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse, | |
| ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam. | 5 |
| sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat, ad quae | |
| rescripsit his verbis: 'de Cicerone te video quiddam scripsisse | |
| quod ego non intellexi. quantum autem coniectura conseque- | |
| bar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum | |
| putarem.' itaque postea misi ad Caesarem eodem illo | 5.1 |
| exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis | |
| aspernatus; ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac | |
| arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et | |
| familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos | 5 |
| perfertur omnium nuntiis singularis. litterae quidem ad id | |
| quod exspectas fere cum tuo redditu iungentur. | |
| Reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo | |
| tabellarios tu praebebis. quamquam eius modi frigus | |
| impendebat ut summo in periculo esset [ne] Appius ne aedes | 10 |
| urerentur. |