| xvi Kal. Mart. 54 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Risi nivem atram teque hilari animo esse et prompto ad | 2.12.1.1 |
| iocandum valde me iuvat. de Pompeio adsentior tibi, vel tu | |
| potius mihi. nam, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem. | |
| mihi crede, in sinu est neque ego discingor. | |
| Cognosce nunc Idus: decimus erat Caelio dies. Domitius | 2.1 |
| ad numerum iudices non habuit. vereor ne homo taeter et | |
| ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat. nam noster | |
| Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est | |
| adhuc, sed veremur. | 5 |
| Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens. | |
| frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus | |
| Gabinius. exagitati tamen a Domitio publicani quod eum | |
| essent cum equis prosecuti. <a>t noster Lamia paulo ferocius, | |
| cum Domitius dixisset 'vestra culpa haec acciderunt, equites | 10 |
| Romani. dissolute enim iudicatis', 'nos iudicamus, vos | |
| laudatis' inquit. actum est eo die nihil. nox diremit. | |
| Comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius | 3.1 |
| interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat | |
| senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex Kal. | |
| Febr. usque ad Kal. Mart. legatis senatum cottidie dare. ita | |
| putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen | 5 |
| his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. | |
| Omnia colligo ut novi scribam aliquid ad te, sed, ut vides, | |
| res me ipsa deficit. itaque ad Callisthenem et ad Philistum | 4.1 |
| redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem | |
| vulgare et not<h>um negotium, quem ad modum aliquot | |
| Graeci locuti sunt. Siculus ille capitalis; creber, acutus, | |
| brevis, paene pusillus Thucydides. sed utros eius habueris | 5 |
| libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. me magis | |
| 'De Dionysio' delectat. ipse est enim veterator magnus et | |
| perfamiliaris Philisto Dionysius. sed quod adscribis, adgre- | |
| derisne ad historiam, me auctore potes. et quoniam tabellarios | |
| subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. | 10 |
| Oblecta te cum Cicerone nostro quam bellissime. |