| Mai. 54 in Cumano vel Pompeiano | |
| <MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM> | |
| Duas adhuc a te accepi epistulas, [quarum] alteram in ipso | 2.13.1.1 |
| discessu nostro, alteram Arimino datam. pluris quas scribis | |
| te dedisse non acceperam. | |
| Ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod | |
| sine te, ceterum satis commode oblectabam, et eram in | 5 |
| isdem locis usque ad Kal. Iun. futurus. scribebam illa quae | |
| dixeram πολιτικά, spissum sane opus et operosum. sed si ex | |
| sententia successerit, bene erit opera posita; sin minus, in | |
| illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, | |
| adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. | 10 |
| Tua mandata persequar diligenter et in adiungendis | 2.1 |
| hominibus et in quibusdam non alienandis. maximae vero | |
| mihi curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam | |
| scilicet cottidie sed inspiciam quid discat quam saepissime; | |
| et nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, | 5 |
| cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc | |
| horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo. | |
| Tu, quem ad modum scribis (quod etiam si non scriberes | 3.1 |
| facere te diligentissime tamen sciebam), facies scilicet ut mea | |
| mandata digeras, persequare, conficias. ego, cum Romam | |
| venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui | |
| litteras ad te non dem. his diebus ignosces; cui darem fuit | 5 |
| nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum | |
| et per <se> necessarium et quod est ex municipio Atellano, | |
| quod scis esse in fide nostra. itaque eum tibi commendo in | |
| maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum | |
| etiam extra domum. quem fac ut tua liberalitate tibi obliges. | 10 |
| est tribunus militum in exercitu vestro. gratum hominem | |
| observantemque cognosces. | |
| Trebatium ut valde ames vehementer te rogo. |