| in. Iun. 54 Romae | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| A. d. iiii Non. Iun., quo die Romam veni, accepi tuas litteras | 2.14.1.1 |
| datas Placentia, deinde alteras postridie datas Blandenone | |
| cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, suavitate. | |
| sunt ista quidem magna, vel potius maxima; habent enim | |
| vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem. sed, | 5 |
| mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi | |
| aestimo, id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem | |
| communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, | |
| quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult | |
| antepono. litterae vero eius una datae cum tuis, quarum | 10 |
| initium est quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio | |
| veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore | |
| ac desiderio tui te, cum a me abesses, potissimum secum esse | |
| laetarer, incredibiliter delectarunt. | |
| Qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed | 2.1 |
| mehercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in | |
| istum unum conferam. ego vero ardenti quidem studio, ac | |
| fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant | |
| evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, proper- | 5 |
| ando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo | |
| velint; sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indor- | |
| mivi diu te mehercule saepe excitante, cursu corrigam | |
| tarditatem cum equis tum vero, quoniam tu scribis poema | |
| ab eo nostrum probari, quadrigis poeticis. modo mihi date | 10 |
| Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. sed | |
| quid ago? quod mihi tempus, Romae praesertim, ut iste me | |
| rogat, manenti, vacuum ostenditur? sed videro. fortasse | |
| enim, ut fit, vincet unus amor omnis difficultates. | |
| Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter | 3.1 |
| etiam gratias mihi agit. negat enim in tanta multitudine | |
| eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium | |
| concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam | |
| Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim | 5 |
| est eius cottidianum, se ne tribunum militum quidem facere. | |
| etiam in senatu lusit Appium collegam propterea isse ad | |
| Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum | |
| annum. id et Curtius ita volebat. | |
| Tu quem ad modum me censes oportere esse et in re | 4.1 |
| publica et in nostris inimicitiis, ita et esse et fore, oricula | |
| infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat | 5.1 |
| non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio | |
| dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed | |
| senescentis magis civitatis quam acquiescentis, sententia | |
| autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsenti- | 5 |
| antur quam nosmet ipsi. 'τοιαῦθ’ ὁ τλήμων πόλεμος ἐξεργάζεται.' |