| ex. Quint. 54 | |
| <MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM> | |
| Calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res | 2.15.1.1 |
| agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere | |
| potuisse. in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque | |
| enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui. | |
| sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas | 5 |
| venerit, eo sic utar tamquam bono. | |
| Verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad | 2.1 |
| ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula | |
| πραγματικῶς valde scripsisti. de quo petis ut ad te nihil | |
| occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens ingenue | |
| fraterneque rescribam, id est, utrum <ad>voles, ut dixera- | 5 |
| mus, <an> ad expediendum te, si causa sit, commorere: si, | |
| mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid | |
| vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod | |
| velles, ego ipse quid vellem ostenderem. in hac vero re | |
| * * * hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui | 10 |
| sequitur exspectem. plane aut tranquillum nobis aut certe | |
| munitissimum; quod cottidie domus, quod forum, quod | |
| theatri significationes declarant. nec labor, ut quondam, | |
| conscientia copiarum nostrarum. quod Caesaris, quod | |
| Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. sin | 15 |
| aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum | |
| frangendum expedita. | |
| Haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo; dubitare te | 3.1 |
| non adsentatorie sed fraterne veto. qua re [si] suavitatis | |
| equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus | |
| venire quod dixeras, sed illud malo tamen quod putas magis | |
| e <re> tua. illa etiam magni aestimo [me], ἀμφιλαφίαν | 5 |
| illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem | |
| sic habeto, nihil nobis expeditis, si valebimus, fore fortu- | |
| natius. parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus | |
| et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. | |
| Ambitus redit immanis. numquam fuit par. Id. Quint. | 4.1 |
| faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum | |
| cum Domitio. hanc Scaurus unus <vix potest> vincere. | |
| Messalla flaccet. non dico ὑπερβολάς; vel HS centiens consti- | |
| tuunt in praerogativa pronuntiare. res ardet invidia. | 5 |
| tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in | |
| singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut | |
| qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem | |
| comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato | |
| potuerit quam omnes leges omnesque iudices. | 10 |