| ex. Sext. 54 | |
| <MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM> | |
| Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum | 2.16.1.1 |
| <quidem> me oti habuisse iudicato, cum autem mea, | |
| paulum. sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis | |
| districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et | |
| caloribus maximis. sed haec, quoniam tu ita praescribis, | 5 |
| ferenda sunt, neque committendum ut aut spei aut cogita- | |
| tioni vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id | |
| difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam | |
| magnamque dignitatem sim collecturus. itaque, ut tibi | |
| placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque | 10 |
| ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos | |
| dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in | |
| hanc partem vehementer et colamur et amemur. de ambitu | 2.1 |
| cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita | |
| erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, | |
| in senatu non fui. statui ad nullam medicinam rei publicae | |
| sine magno praesidio accedere. | 5 |
| Quo die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a | 3.1 |
| tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, | |
| cum senatores et equites damnassent. ego eodem die post | |
| meridiem Vatinium eram defensurus; ea res facilis est. | |
| comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri | 5 |
| iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. | |
| 'Συνδείπνους' Σοφοκλέους, quamquam a te <f>actam | |
| fabellam video esse festive, nullo modo probavi. | |
| Venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. o | 4.1 |
| iucundas mihi tuas de Britannia litteras! timebam Oceanum, | |
| timebam litus insulae; reliqua non equidem contemno, | |
| sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum | |
| sollicitatus exspectatione ea quam metu. te vero ὑπόθεσιν | 5 |
| scribendi egregiam habere video. quos tu situs, quas naturas | |
| rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, | |
| quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut | |
| rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus quos rogas, | |
| hoc est Athenas noctuam, mittam. | 10 |
| Sed heus tu! celari videor a te. quo modo nam, mi frater, | 5.1 |
| de nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse | |
| scripsit ad me ante, et prima sic ut neget se ne Graeca quidem | |
| meliora legisse; reliqua ad quendam locum ῥᾳθυμότερα (hoc | |
| enim utitur verbo). dic mihi verum: num aut res eum aut | 5 |
| χαρακτὴρ non delectat? nihil est quod vereare. ego enim ne | |
| pilo quidem minus me amabo. has de re φιλαλήθως et, ut | |
| soles [scribere], fraterne. |