Sept. 54 in Arpinati/Romae
|
|
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM
|
|
Ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in
|
3.1.1.1
|
Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludorum
|
|
diebus, Philotimo tribulibus commendatis.
|
|
In Arcano a. d. iiii Id. Sept. fui. ibi Mescidium cum
|
|
Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa,
|
5
|
belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate,
|
|
uberioremque aliquanto sese collecturos esse dicebant. apud
|
|
Herum recte erat.
|
|
In Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem. sed
|
|
tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem
|
10
|
et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod
|
|
summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod
|
|
mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet
|
|
et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit
|
|
curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri
|
15
|
videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi.
|
|
Quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi
|
2.1
|
ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse
|
|
atriolo neque fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est
|
|
atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius
|
|
modi membra. nunc hoc vel honestae testudinis vel valde
|
5
|
boni aestivi locum obtinebit. tu tamen si aliter sentis,
|
|
rescribe quam primum.
|
|
In balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi
|
|
propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [ex
|
|
quo ignis erumpit] esset subiectum cubiculi<s>. subgrande
|
10
|
cubiculum autem et hibernum alt<er>um valde probavi
|
|
quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere,
|
|
eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas
|
|
neque e regione Diphilus collocarat; eas scilicet demolietur.
|
|
aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero
|
15
|
paucis mensibus opus Diphili perfectum fore. curat enim
|
|
diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.
|
|
Ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum
|
3.1
|
fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio
|
|
HS ccciↄↄↄ ciↄ emeramus. ego locum aestate umbrosiorem
|
|
vidi numquam, permultis locis aquam profluentem et eam
|
|
uberem. quid quaeris? iugera l prati Caesius irrigaturum
|
5
|
facile te arbitrabatur; equidem hoc quod melius intellego
|
|
adfirmo, mirifica suavitate te villam habiturum piscina et
|
|
salientibus additis, palaestra et silva †virdicata†. fundum
|
|
audio te nunc †Bobilianum† velle retinere. de eo quid
|
|
videatur ipse constitues. Caesius aiebat aqua dempta et eius
|
10
|
aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen
|
|
nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium
|
|
mecum habui. is sese ternis nummis in pedem tecum trans-
|
|
egisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum
|
|
iiiciↄ. mihi plus visum est; sed praestabo sumptum nusquam
|
15
|
melius posse poni. Cillonem arcessieram Venafro, sed eo ipso
|
|
die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus
|
|
oppresserat.
|
|
Id. Sept. in Laterio fui. viam perspexi; quae mihi ita
|
4.1
|
placuit ut opus publicum videretur esse, praeter cl passuum
|
|
(sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo qui est ad Fur<r>inae,
|
|
Satricum versus. eo loco pulvis non glarea iniecta est (id
|
|
mutabitur) et ea viae pars valde acclivis est; sed intellexi
|
5
|
aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per
|
|
Lucustae neque Varronis velles ducere. ille viam ante suum
|
|
fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. quem ego
|
|
Romae adgrediar, et, ut arbitror, commovebo, et simul M.
|
|
Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat,
|
10
|
de aqua per fundum eius ducenda rogabo.
|
|
Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex
|
5.1
|
eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Laterii de qua mecum
|
|
locutus es mandavisses. tum is mihi respondit se ipsum eius
|
|
operis HS xvi conductorem fuisse, sed te postea multa
|
|
addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse.
|
5
|
mihi mehercule valde placet te illa ut constitueras addere;
|
|
quamquam ea villa quae nunc est tamquam philosopha
|
|
videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam.
|
|
verum tamen illud additum delectabit. topiarium laudavi.
|
|
ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua inter-
|
10
|
columnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam
|
|
facere videantur et hederam vendere. iam ἀποδυτηρίῳ nihil
|
|
alsius, nihil muscosius.
|
|
Habes fere de rebus rusticis. urbanam expolitionem urget
|
6.1
|
ille quidem [et] Philotimus et Cincius, sed etiam ipse crebro
|
|
interviso, quod est facile factu. quam ob rem ea te cura
|
|
liberatum volo.
|
|
De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi
|
7.1
|
sed tu quoque mihi velim ignoscas; non enim concedo tibi
|
|
plus ut illum ames quam ipse amo. atque utinam his diebus
|
|
in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum
|
|
fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim,
|
5
|
cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque <e>ducat.
|
|
clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus; nam
|
|
Romae respirandi non est locus. id me scis antea gratis tibi
|
|
esse pollicitum. quid nunc putas, tanta mihi abs te mercede
|
|
proposita?
|
10
|
Venio nunc ad tuas litteras, quas pluribus epistulis accepi
|
8.1
|
dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae
|
|
et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore, una
|
|
pluribus verbis. in qua primum erat quod antiquior dies in
|
|
tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris: id facit
|
5
|
Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios consti-
|
|
tuerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova
|
|
impediatur et necessario serius quam constituerat mittat,
|
|
neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus.
|
|
Scribis de Caesaris summo in nos amore: hunc et tu
|
9.1
|
fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de
|
|
Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi
|
|
mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo
|
|
dolore et desiderio tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo
|
5
|
et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo
|
|
istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspec-
|
|
tet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego
|
|
illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit; si ipsi
|
|
minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et
|
10
|
libero. quod scribis te a Caesare cottidie plus diligi, immor-
|
|
taliter gaudeo. Balbum vero, qui est istius rei, quem ad
|
|
modum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a
|
|
te amari teque ab illo pergaudeo.
|
|
De tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi
|
10.1
|
Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse
|
|
perscripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si
|
|
cui praeterea petiero, id quod etiam Oppio dixi ut ad illum
|
|
scriberet, facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi
|
5
|
molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego
|
|
Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam
|
|
testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in
|
|
salutem nostram facile perspexi.
|
|
De Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec
|
10
|
quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis,
|
|
quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante
|
|
scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti
|
|
sciebam.
|
|
Rescripsi epistulae maximae, audi nunc de minuscula. in
|
11.1
|
qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris; in quo
|
|
Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti
|
|
veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescri-
|
|
beret. alterum est de Calventi Mari oratione: quod scribis
|
5
|
tibi placere me ad eam rescribere, miror, praesertim cum
|
|
illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in
|
|
illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. libros meos
|
|
[omnis] quos exspectas incohavi, sed conficere non possum
|
|
his diebus. orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio
|
10
|
absolvi. poema ad Caesarem quod institueram incidi. tibi
|
|
quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo
|
|
spati, scribam.
|
|
Venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Romam bene
|
12.1
|
comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Id.
|
|
Mai. futurum, id mihi pergratum perque iucundum. quod
|
|
me in eadem epistula, sicut saepe antea, cohortaris ad
|
|
ambitionem et ad laborem, faciam equidem; sed quando
|
5
|
vivemus?
|
|
Quarta epistula mihi reddita est Id. Sept., quam a. d. iiii
|
13.1
|
Id. Sext. ex Britannia dederas. in ea nihil sane erat novi
|
|
praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad
|
|
te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod
|
|
<paene> praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu
|
5
|
scripsisse ad Caesarem. ego vero facile patior ita Caesarem
|
|
existimare, illum quam maximum fuisse plausum, et prorsus
|
|
ita fuit; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo
|
|
nobis videtur dari.
|
|
Reddita etiam mihi est pervetus epistula sed sero adlata,
|
14.1
|
in qua de aede Telluris et de porticu Catuli me admones.
|
|
fit utrumque diligenter. ad Telluris quidem etiam tuam
|
|
statuam locavi. item de hortis me quod admones, nec fui
|
|
umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi
|
5
|
hortorum amoenitatem.
|
|
Romam cum venissem a. d. xiii Kal. Oct., absolutum
|
|
offendi in aedibus tuis tectum. quod supra conclavia non
|
|
placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste
|
|
vergit in tectum inferioris porticus.
|
10
|
Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem.
|
|
de eius eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium
|
|
eius nosti, studium ego video. cetera eius suscipio, ut me
|
|
putem praestare debere.
|
|
Gabinium tres adhuc factiones postulant: L. Lentulus,
|
15.1
|
flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit; Ti. Nero cum
|
|
bonis subscriptoribus; C. Memmius tribunus pl. cum L.
|
|
Capitone. ad urbem accessit a. d. xii Kal. Oct.; nihil turpius
|
|
nec desertius. sed his iudiciis nihil audeo confidere. quod
|
5
|
Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat
|
|
postulatus. Pompeius a me valde contendit de reditu in
|
|
gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem
|
|
libertatis tenebo, proficiet. tuas litteras vehementer exspecto.
|
|
quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione
|
16.1
|
me interfuisse, id falsum est. eius modi enim pactiones in ea
|
|
coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut
|
|
nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum
|
|
non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messalla
|
5
|
excluderetur. cui quidem vehementer satis facio rebus
|
|
omnibus; ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa
|
|
iam feci quae voluit quaeque a me petivit. Scaurum bene-
|
|
ficio defensionis valde obligavi. adhuc erat valde incertum et
|
|
quando comitia et qui consules futuri essent.
|
10
|
Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis
|
17.1
|
venerunt a. d. xi Kal., septimo vicesimo die. o me sollicitum!
|
|
quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris! sed quo
|
|
erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adfere-
|
|
bat. sed ad tuas venio litteras. primum tuam remansionem
|
5
|
etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum
|
|
Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum
|
|
Publio; mihi enim non placuerat. quod inferiore epistula
|
18.1
|
scribis me Id. Sept. Pompeio legatum iri, id ego non audivi
|
|
scripsique ad Caesarem <neque> Vibullium [Caesaris]
|
|
mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec [ad]
|
|
Oppium. quo consilio? quamquam Oppium ego tenui, quod
|
5
|
priores partes Vibulli erant; cum eo enim coram Caesar
|
|
egerat, ad Oppium scripserat. ego vero nullas δευτέρας
|
|
φροντίδας habere possum in Caesaris rebus. ille mihi
|
|
secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par. videor
|
|
id iudicio facere (iam enim debeo), sed tamen amore sum
|
10
|
incensus.
|
|
Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit
|
19.1
|
ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret.
|
|
dedit mihi epistulam legendam tuam quam paulo ante
|
|
acceperat, Aristophaneo modo valde mehercule et suavem
|
|
et gravem, qua sum admodum delectatus. dedit etiam
|
5
|
alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum
|
|
tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt,
|
|
quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc
|
|
inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.
|
|
Annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de
|
20.1
|
se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P.
|
|
Servilius pater, ex litteris quas sibi a Caesare missas esse
|
|
dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua
|
|
voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque
|
5
|
locutus esses.
|
|
Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est
|
21.1
|
Hippodamum ad te profectum esse. non possum scribere me
|
|
miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis
|
|
litteris ad te proficisceretur; illud scribo, mihi molestum
|
|
fuisse. iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me
|
5
|
scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri
|
|
vellem, illi darem, quod mehercule hisce litteris quas vulgo
|
|
ad te mitto nihil fere scribo quod, si in alicuius manus
|
|
inciderit, moleste ferendum sit. <nunc> Minucio me et
|
|
Salvio et Labeoni reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur
|
10
|
aut hic manebit. Hippodamus ne num quid vellem quidem
|
|
rogavit.
|
|
T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime
|
22.1
|
litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari. is homo
|
|
semper me delectavit fraterque eius mecum est multum. qua
|
|
re, uti instituisti, complectere adulescentem.
|
|
Quod multos dies epistulam in manibus habui propter
|
23.1
|
commorationem tabellariorum, ideo multa coniecta sunt,
|
|
aliud alio tempore, velut hoc: T. Anicius mihi saepe iam
|
|
dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubita-
|
|
turum esse emere. in eius sermone ego utrumque soleo
|
5
|
admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas
|
|
non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam
|
|
[de suburbano] scribere, et cum ad illum scribas nihil te
|
|
recordari [de se] de ep<ist>ulis illis quas in Tusculano eius
|
|
tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi, γνῶθι πῶς
|
10
|
ἄλλῳ κέχρηται, totum denique vultum, sermonem, animum
|
|
eius, quem ad modum conicio, quasi * . sed haec tu videris.
|
|
de suburbano cura ut sciam quid velis et simul ne quid ille
|
24.1
|
turbet vide.
|
|
Quid praeterea? quid? etiam. Gabinius a. d. iiii Kal. Oct.
|
|
noctu in urbem introierat et hodie hora viii, cum edicto C.
|
|
Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et
|
5
|
odio universi populi paene adflictus est. nihil illo turpius;
|
|
proximus est tamen Piso. itaque mirificum embolium cogito
|
|
in secundum librum meorum temporum includere, dicentem
|
|
Apollinem in concilio deorum qualis reditus duorum
|
|
imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdi-
|
10
|
disset, alter vendidisset.
|
|
Ex Britannia Caesar ad me Kal. Sept. dedit litteras, quas
|
25.1
|
ego accepi a. d. iiii Kal. Oct., satis commodas de Britannicis
|
|
rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim,
|
|
scribit se sine te fuisse cum ad mare accesserit. ad eas ego ei
|
|
litteras nihil rescripsi, ne gratulandi quidem causa, propter
|
5
|
eius luctum.
|
|
Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.
|
|