| v Id. Oct. 54 Romae | |
| <MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM> | |
| A. d. vi Id. Oct. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat | 3.2.1.1 |
| cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras. eodem die | |
| Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius, sic | |
| ut Calidio verbum facere pro eo non licuerit. postridie autem | |
| eius diei qui erat tum futurus cum haec scribebam ante | 5 |
| lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura | |
| inter Memmium et Ti. Neronem et C. L. Antonios M. f. | |
| putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis | |
| mira contentio. quid quaeris? probe premitur, nisi noster | |
| Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit. | 10 |
| Cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica | 2.1 |
| perdita delectare. cum Gabinius quacumque veniebat | |
| triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator | |
| noctu in urbem hostium plenam invasisset, in senatum se non | |
| committebat. †interim† ipso decimo die, quo eum oportebat | 5 |
| hostiarum numerum et militum renuntiare, irrepsit summa | |
| infrequentia. cum vellet exire, a consulibus retentus est. | |
| introducti publicani. homo undique †atius et†, cum a me | |
| maxime vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem | |
| appellavit. hic (o di! nihil umquam honorificentius nobis | 10 |
| accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum, sic ut ad | |
| corpus eius accederet; pari clamore atque impetu publicani. | |
| quid quaeris? omnes tamquam tu esses ita fuerunt. nihil | |
| hominum sermone foris clarius. ego tamen <me> teneo ab | |
| accusando, vix mehercule sed tamen teneo, vel quod nolo | 15 |
| cum Pompeio pugnare (satis est quod instat de Milone) vel | |
| quod iudices nullos habemus. ἀπότευγμα formido, addo | |
| etiam malevolentiam hominum et timeo ne illi me accusante | |
| aliquid accedat; nec despero rem et sine me et non nihil per | |
| me confici posse. | 20 |
| De ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt: a | 3.1 |
| Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, | |
| Memmius, a Q. Pompeio Messalla, a Triario Scaurus. magna | |
| res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum | |
| interitus ostenditur. opera datur ut iudicia ne fiant. res | 5 |
| videtur spectare ad interregnum. consules comitia habere | |
| cupiunt; rei nolunt, et maxime Memmius, quod Caesaris | |
| adventu se sperat futurum consulem; sed mirum in modum | |
| iacet. Domitius cum Messalla certus esse videbatur. Scaurus | |
| refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo | 10 |
| nostro successurum. qui quidem mirificus illo die, quod | |
| paene praeterii, fuit in Gabinium. accusavit maiestatis. | |
| nomina data, cum ille verbum nullum. | |
| Habes forensia. domi recte est. ipsa domus a redemptoribus | |
| tractatur non indiligenter. | 15 |