| xii Kal. Nov. 54 | |
| <MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM> | |
| Occupationum mearum tibi signum sit librari manus. diem | 3.3.1.1 |
| scito esse nullum quo die non dicam pro reo. ita, quicquid | |
| conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. | |
| Negotia se nostra sic habent, domestica vero ut volumus. | |
| valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et | 5 |
| inter se amant. expolitiones utriusque nostrum sunt in | |
| manibus, sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et | |
| Laterii. praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam | |
| epistula quin enucleate ad te perscriberem. sed me illa cura | |
| sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius | 10 |
| quadraginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex | |
| istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem | |
| adfluxit. me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque | |
| desino, ut fit in amore, ea quae minime volo cogitare. qua | |
| re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis | 15 |
| scribas (numquam enim, cum potes, praetermittis), sed hoc | |
| te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse ut, cum | |
| haec scribebam, tuas litteras. | |
| Nunc cognosce ea quae sunt in re publica. comitiorum | 2.1 |
| cottidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna | |
| voluntate bonorum omnium; tanta invidia sunt consules | |
| propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. | |
| candidati consulares quattuor omnes rei. causae sunt diffi- | 5 |
| ciles, sed enitemur ut Messalla noster salvus sit, quod est | |
| etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de | |
| ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, | |
| fratre Caecilio, Sulla filio. contra dixit L. Torquatus | |
| omnibusque libentibus non obtinuit. quaeris quid fiat de | 3.1 |
| Gabinio: sciemus de maiestate triduo; quo quidem in | |
| iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus | |
| laeditur, accusatoribus frigidissimis utitur. consilium varium, | |
| quaesitor gravis et firmus Alfius, Pompeius vehemens in | 5 |
| iudicibus rogandis. quid futurum sit nescio, locum tamen illi | |
| in civitate non video. animum praebeo ad illius perniciem | |
| moderatum, ad rerum eventum lenissimum. | |
| Habes fere de omnibus rebus. unum illud addam: Cicero | 4.1 |
| tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, | |
| opinor, valde exercitati et boni. sed nostrum instituendi | |
| genus esse paulo eruditius et θετικώτερον non ignoras. qua | |
| re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam | 5 |
| volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et | |
| delectari videtur. in quo quoniam ipsi quoque fuimus, | |
| patiamur illum ire nostris itineribus, eodem enim perven- | |
| turum esse confidimus; sed tamen, si nobiscum eum rus | |
| aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudi- | 10 |
| nemque inducemus. magna enim nobis a te proposita merces | |
| est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. | |
| Quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam | |
| diligentissime scribas velim. |