| ix Kal. Nov. 54 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Gabinius absolutus est. omnino nihil accusatore Lentulo | 3.4.1.1 |
| subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius; | |
| sed tamen nisi incredibilis contentio preces Pompei, dicta- | |
| turae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non | |
| respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio | 5 |
| sententiis condemnatus sit <x>xxii cum lxx tulissent. est | |
| omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis | |
| iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis. sed | |
| vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla | |
| iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem. quid plura? de | 10 |
| iudicibus duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is | |
| aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis | |
| tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). | |
| Aiunt non nulli, ut Sallustius, me oportuisse accusare. his | 2.1 |
| ego iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset | |
| elapsus? sed me alia moverunt: non putasset sibi Pompeius | |
| de illius salute sed de sua dignitate mecum esse certamen, in | |
| urbem introisset, ad inimicitias res venisset; cum Aesernino | 5 |
| Samnite Pacideianus comparatus viderer, auriculam fortasse | |
| mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in | |
| gratiam. ego vero meum consilium, si praesertim tu non | |
| improbas, vehementer approbo. ille cum a me [in] singulari- | |
| bus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, | 10 |
| ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem | |
| non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore | |
| quid in me florentem posset ostendit; nunc, cum ego ne | |
| curem quidem multum posse, res quidem publica certe nihil | |
| possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? | 15 |
| sic enim faciendum fuisset. non existimo te putare id mihi | |
| suscipiendum fuisse. 'alterutrum' inquit idem Sallustius. | 3.1 |
| 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses' (etenim | |
| vehementer orabat). lepidum amicum Sallustium, qui mihi | |
| aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut | |
| infamiam sempiternam! ego vero hac mediocritate delector, | 5 |
| ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secun- | |
| dum fidem et religionem gravissime dixissem, reus [se] dixit, | |
| si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque | |
| me quicquam interrogavit. | |
| De versibus quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem | 4.1 |
| opera sed abest etiam ἐνθουσιασμός, qui non modo tempus | |
| sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat. non | |
| enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine | |
| timore. simul et illud (sine ulla mehercule ironia loquor): | 5 |
| tibi istius generis in scribendo priores partis tribuo quam | |
| mihi. | |
| De bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis, | 5.1 |
| Latinis comparandis, valde velim ista confici, praesertim | |
| cum ad meum quoque usum spectent. sed ego mihi ipsi ista | |
| per quem agam non habeo. neque enim venalia sunt, quae | |
| quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et | 5 |
| diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum | |
| Tyrannione loquar. de fisco quid egerit Scipio quaeram; | |
| quod videbitur rectum esse curabo. de Ascanione tu vero | |
| quod voles facies; me nihil interpono. de suburbano quod | |
| non properas laudo, ut habeas hortor. | 10 |
| Haec scripsi a. d. viiii Kal. Nov., quo die ludi committe- | 6.1 |
| bantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum | |
| Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non | |
| longius, quod vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. | |
| iiii Non. Nov. volebam adesse. etenim erit nescio quid | 5 |
| negotioli. nam Cato et Servilius praetores prohibituros se | |
| minantur, nec quid possint scio; ille enim et Appium | |
| consulem secum habebit et praetores et tribunos pl. sed | |
| minantur tamen in primisque Ἄρη πνέων Q. Scaevola. | |
| Cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas. | 10 |