| ex. Oct. aut in. Nov. 54 in Tusculano | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in | 3.5.1.1 |
| Cumano scribere institui, non cessavi neque cesso, sed saepe | |
| iam scribendi totum consilium rationemque mutavi. nam | |
| iam duobus factis libris, in quibus novendialibus feriis quae | |
| fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me | 5 |
| institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, | |
| <P. Rutili,> Q. Tuberonis, et Laeli generorum, Fanni et | |
| Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus | |
| de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur | |
| opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi | 10 |
| ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur | |
| audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore | |
| auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re | |
| publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed | |
| consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus | 15 |
| essem; quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum | |
| iri ficta esse; oratorum sermonem in illis nostris libris, quod | |
| esset de ratione dicendi, belle a me removisse, ad eos tamen | |
| rettulisse quos ipse vidissem; Aristotelem denique quae de re | |
| publica et praestanti viro scribat ipsum loqui. | 20 |
| Commovi<t> me, et eo magis quod maximos motus nostrae | 2.1 |
| civitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam | |
| illorum aetas qui loquebantur. ego autem id ipsum tum eram | |
| secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quem- | |
| piam. nunc et id vitabo et loquar ipse tecum et tamen illa | 5 |
| quae institueram ad te, si Romam venero, mittam. puto | |
| enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo | |
| stomacho esse relictos. | |
| Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector; | 3.1 |
| promissis iis quae ostendit non valde pendeo. nec sitio | |
| honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis | |
| perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto. vivo | |
| tamen in ea ambitione et labore quasi id quod non postulo | 5 |
| exspectem. | |
| Quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi | 4.1 |
| frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor | |
| animo ad ea quae vis canenda. ἀμπώτεις vero et ea quae ipse | |
| ego ne cogitando quidem consequor tu, qui omnis isto | |
| eloquendi et exprimendi genere superasti, a me petis? | 5 |
| facerem tamen ut possem, sed, quod te minime fugit, opus | |
| est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi | |
| tempora eripiunt. abduco equidem me ab omni rei publicae | |
| cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me- | |
| hercule in primis te celatum volebam. angor, mi suavissime | 10 |
| frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, | |
| nostrumque hoc tempus aetatis, quod in illa auctoritate | |
| senatoria florere debe<ba>t, aut forensi labore iactari aut | |
| domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero | |
| adamaram, 'πολλὸν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχος ἔμμεναι ἄλλων', | 15 |
| totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, | |
| partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne | |
| odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem | |
| esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, | |
| aut etiam, sicut alii putant, hunc unum esse qui <a me | 20 |
| amari> vellet. quorum tamen nihil est eius modi ut ego me | |
| non multa consolatione cottidie leniam: sed illa erit con- | |
| solatio maxima, si una erimus. nunc ad illa vel gravissimum | |
| accedit desiderium tui. | |
| Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, | 5.1 |
| concidissem. qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter | |
| quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. tenui me, ut | |
| puto, egregie, tantum ut facerem quantum <faciendum> | |
| omnes viderent; et in omni summa, ut mones, valde me ad | 5 |
| otium pacemque converto. | |
| De libris Tyrannio est cessator; Chrysippo dicam. sed res | 6.1 |
| operosa est et hominis perdiligentis. sentio ipse, qui in | |
| summo studio nihil adsequor. de Latinis vero quo me | |
| vertam nescio; ita mendose et scribuntur et veneunt. sed | |
| tamen, quod fieri poterit, non neglegam. †Crebrius†, ut ante | 5 |
| ad te scripsi, Romae est et, quod valde iuvat, omnia debere | |
| tibi renuntiat. ab aerario puto confectum esse dum absum. | |
| Quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, | 7.1 |
| tu quicquam ab alio mutuaris? et †πλεος† quaeris, cum | |
| Electram et Troadas scripseris? cessator esse noli et illud | |
| 'γνῶθι σεαυτόν' noli putare ad adrogantiam minuendam | |
| solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus. sed | 5 |
| et istas et Erigonam mihi velim mittas. habes <ad> duas | |
| epistulas proximas. | |
| Romae et maxime in Appia ad Martis mira proluvies. | 8.1 |
| Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae. | |
| magna vis aquae usque ad piscinam publicam. viget illud | |
| Homeri: | |
| ἤματ’ ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον χέει ὕδωρ | 5 |
| Ζεύς, ὅτε δή ῥ’ ἄνδρεσσι κοτεσσάμενος χαλεπήνῃ. | |
| cadit enim in absolutionem Gabini: | |
| οἳ βίῃ εἰν ἀγορῇ σκολιὰς κρίνωσι θέμιστας, | |
| ἐκ δὲ δίκην ἐλάσωσι, θεῶν ὄπιν οὐκ ἀλέγοντες. | |
| sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae | 9.1 |
| perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad | |
| Labienum et ad Ligurium litteras dabo. | |
| Hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui | |
| mihi erat periucundus quod eum te aiebant, cum esses Sami, | 5 |
| curasse faciendum. | |
| Vale, mi suavissime et optime frater. |