| ex. Nov. 54 Romae | |
| <MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM> | |
| Superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena | 3.6.1.1 |
| stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque | |
| te scribis pridie Labeoni dedisse, qui adhuc non venerat. | |
| delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. | |
| tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus | 5 |
| et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit | |
| profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur | |
| parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro | |
| emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus | |
| ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum | 10 |
| nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam in pecuniis; | |
| <qua relicta> reliqua ad iacturam struentur. qua re, si | |
| crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili | |
| nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te | |
| offendunt feres, et tamen cum voles depones. sed eius rei | 15 |
| maturitas nequedum venit et tamen iam appropinquat. | |
| Etiam illud te admoneo, ne quid ullis litteris committas | 2.1 |
| quod, si prolatum sit, moleste feramus. multa sunt quae ego | |
| nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura | |
| ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus | |
| belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare | 5 |
| oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne | |
| tabellariis, ut is ad te protinus mittat, an Labieni. ubi enim | |
| isti sint Nervii et quam longe absint nescio. | |
| De virtute et gravitate Caesaris, quam in summo dolore | 3.1 |
| adhibuisset, magnam ex epistula tua cepi voluptatem. quod | |
| me institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus | |
| cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex | |
| epistula quam ad te miseram cognovit Caesar me aliquid | 5 |
| esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his | |
| supplicationum otiosis diebus, quibus Messallam iam | |
| nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo; | |
| eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil | |
| a nostra opinione dissentitis. ego Messallam Caesari prae- | 10 |
| stabo. sed Memmius in adventu Caesaris habet spem, in quo | |
| illum puto errare; hic quidem friget. Scaurum autem iam | |
| pridem Pompeius abiecit. | |
| Res prolatae, ad interregnum comitia adducta. rumor | 4.1 |
| dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquun- | |
| tur. sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se | |
| negat velle; antea mihi ipse non negabat. Hirrus auctor fore | |
| videtur (o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali!). | 5 |
| Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deter- | |
| ruit. velit nolit scire difficile est; Hirro tamen agente nolle | |
| se non probabit. aliud hoc tempore de re publica nihil | |
| loquebantur; agebatur quidem certe nihil. | |
| Serrani, Domiti fili, funus perluctuosum fuit a. d. viii Kal. | 5.1 |
| Dec. laudavit pater scripto meo. | |
| Nunc de Milone: Pompeius ei nihil tribuit et omnia | 6.1 |
| Guttae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. | |
| hoc horret Milo nec iniuria; et si ille dictator factus sit, paene | |
| diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio | |
| suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuverit, timet ne per | 5 |
| vim perferatur. ludos apparat magnificentissimos, sic, | |
| inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque, <vel quia> | |
| non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia | |
| facultates non erant, vel magis quam ter, quia potuerat | |
| magistrum se, non aedilem, putare. | 10 |
| Omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas. |