| Dec. 54 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| De Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae <a te sa>ne | 3.7.1.1 |
| amantissime cogitata sunt; 'τότε μοι χάνοι'! feci summa | |
| cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate | |
| quae feci. illum neque ursi neque levavi, testis vehemens fui, | |
| praeterea quievi. exitum iudici foedum et perniciosum | 5 |
| lenissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique | |
| redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, | |
| qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem. nihil est enim | |
| perditius his hominibus, his temporibus. itaque ex re publica | 2.1 |
| quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher | |
| nescio. litterae me et studia nostra et otium villaeque | |
| delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo; sed | |
| velim finem adferat consulatus. in quo enitar non minus | 5 |
| quam sum enisus in nostro, tuque istinc, quod facis, adiu- | |
| vabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt; de | |
| re familiari timeo. 'ὁ δὲ μαίνεται οὐκέτ’ ἀνεκτῶς', qui ludos | |
| †cccↄ† comparet. cuius in hoc uno <in>considerantiam et | |
| ego sustinebo ut potero et tu ut possis est tuorum nervorum. | 10 |
| De motu temporum venientis anni, nihil te intellegere | 3.1 |
| volueram domestici timoris sed de communi rei publicae | |
| statu, in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare vix | |
| possum. quam autem te velim cautum esse in scribendo ex | |
| hoc conicito quod ego ad te ne haec quidem scribo quae | 5 |
| palam in re publica turbantur, ne cuiusquam animum meae | |
| litterae interceptae offendant. qua re domestica cura te | |
| levatum volo; in re publica scio quam sollicitus esse soleas. | |
| Video Messallam nostrum consulem, si per interregem, | |
| sine iudicio; si per dictatorem, tamen sine periculo. odi nihil | 10 |
| habet, Hortensi calor multum valebit, Gabini absolutio lex | |
| impunitatis putatur. ἐν παρέργῳ: de dictatore tamen actum | |
| adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius miscet, Hirrus parat, | |
| multi intercessores numerantur, populus non curat, principes | |
| nolunt, ego quiesco. | 15 |
| De mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum | 4.1 |
| equidem, uti scribis, et Romae et <in> praediis infrequens. | |
| sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum | |
| attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, | |
| mi frater, cogitaris. | 5 |
| De epistula Vatini risi. sed me ab eo ita observari sci<t>o | 5.1 |
| ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam. | |
| Quod me hortaris ut absolvam, habeo absolutum suave, | 6.1 |
| mihi quidem uti videtur, ἔπος ad Caesarem; sed quaero | |
| locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae tuae, cui | |
| soli Caesare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit. quid | 7.1 |
| si canem tam bonum non haberet? | |
| <Quid?> deturbem aedificium? quod quidem mihi | |
| cottidie magis placet, in primisque inferior porticus et eius | |
| conclavia fiunt recte. de Arcano, Caesaris opus est <elegantia> | 5 |
| vel mehercule etiam elegantioris alicuius. imagines enim | |
| istae et palaestra et piscina et nilus multorum Philotimorum | |
| est, non Diphilorum. sed et ipsi ea adibimus et mittemus et | |
| mandabimus. | |
| De Felicis testamento tum magis querare, si scias. quas | 8.1 |
| enim tabulas se putavit obsignare, in quibus in uncia | |
| firmissimum <locum> tenes, vero (lapsus est per errorem et | |
| suum et †Sicurae† servi) non obsignavit; quas noluit, eas | |
| obsignavit. ἀλλ’ οἰμωζέτω, nos modo valeamus. | 5 |
| Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo. dimitto | 9.1 |
| autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater | |
| †porcia non† discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco. | |
| sed sumus una tamen valde multum. | |
| Rescripsi ad omnia. mi suavissime et optime frater, vale. | 5 |