M. TULLI CICERONIS AD M. BRUTUM
|
|
ET M. BRUTI AD M. TULLIUM CICERONEM EPISTULAE
|
|
c. Kal. Apr. 43 Romae
|
|
CICERO BRUTO SALUTEM
|
|
Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum
|
1.1.1
|
adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae
|
|
nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturba-
|
|
bant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo
|
|
modo poteram diffidere, neque adsentiebar maiori parti
|
5
|
hominum; fidem enim consulum non condemnabam, quae
|
|
suspecta vehementer erat, desiderabam non nullis in rebus
|
|
prudentiam et celeritatem. qua si essent usi, iam pridem rem
|
|
<publicam> reciperassemus. non enim ignoras quanta
|
|
momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem
|
10
|
illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur.
|
|
omnia quae severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die
|
|
dixi sententiam perfecta essent et non in diem ex die dilata
|
|
aut quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur non tardata
|
|
et procrastinata, bellum iam nullum haberemus.
|
15
|
Omnia, Brute, praestiti rei publicae quae praestare debuit
|
2.1
|
is qui esset <in> eo quo ego sum gradu senatus populique
|
|
iudicio collocatus, nec illa modo quae nimirum sola ab homine
|
|
<tenui> sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriae
|
|
caritatem; ea sunt enim quae nemo est qui non praestare
|
5
|
debeat. ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de
|
|
re publica puto etiam prudentiam esse praestandam, nec me,
|
|
cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae
|
|
prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter
|
|
aliquid senatui suaserim quam si infideliter.
|
10
|
Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te
|
3.1
|
diligenter. ex me autem illud est quod te velim habere
|
|
cognitum, meum quidem animum in acie esse neque
|
|
respectum ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte
|
|
converterit. maioris autem partis animi te Cassiumque
|
5
|
respiciunt. quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut,
|
|
si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam
|
|
esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem
|
|
reciperandam.
|
|