| iii Id. Apr. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, | 2.1.1 |
| copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror | |
| perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum | |
| fratrem adfinis habet quos oderit proximos, levitatem et | |
| inconstantiam animumque semper inimicum rei publicae | 5 |
| iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum. | |
| Nos exspectatio sollicitat * * * , quae est omnis iam in | 2.1 |
| extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in Bruto | |
| expediendo, de quo vehementer timebamus. | |
| Ego hic cum homine furioso satis habeo negoti, Servilio; | 3.1 |
| quem tuli diutius quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei | |
| publicae causa, ne darem perditis civibus hominem parum | |
| sanum illum quidem sed tamen nobilem quo concurrerent; | |
| quod faciunt nihilo minus. sed eum alienandum a re publica | 5 |
| non putabam. finem feci eius ferendi; coeperat enim esse | |
| tanta insolentia ut neminem liberum duceret. in Planci vero | |
| causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita | |
| contendit et a me ita fractus est ut eum in perpetuum | |
| modestiorem sperem fore. atque in hac contentione ipsa, cum | 10 |
| maxime res ageretur, a. d. v Id. Apr. litterae mihi in senatu | |
| redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de | |
| Syria. quas statim cum recitavissem, cecidit Servilius, com- | |
| plures praeterea; sunt enim insignes aliquot qui improbissime | |
| sentiunt. sed acerbissime tulit Servilius adsensum esse mihi | 15 |
| de Planco. magnum illud monstrum in re publica est, sed | |
| diu, mihi crede, non erit. | |
| <iii> Id. Apr. |