| Kal. Apr. 43 Dyrrachii | |
| BRUTUS CICERONI SALUTEM | |
| Litteras tuas valde exspecto, quas scripsisti post nuntios | 3.1.1 |
| nostrarum rerum et de morte Treboni. non enim dubito quin | |
| mihi consilium tuum explices. indigno scelere et civem opti- | |
| mum amisimus et provinciae possessione pulsi sumus, quam | |
| <neque> reciperare facile est neque minus turpe aut flagitio- | 5 |
| sum erit <si> potest reciperari. | |
| Antonius adhuc est nobiscum, sed me dius fidius et moveor | 2.1 |
| hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat. | |
| plane aestuo. quod si scirem quid tibi placeret, sine sollici- | |
| tudine essem; id enim optimum esse persuasum esset mihi. | |
| qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat. | 5 |
| Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet, ultro | 3.1 |
| quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso accersitus. | |
| ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent | |
| hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum | |
| consilium cognovissent tibique visum esset. | 5 |
| Legi orationes duas tuas, quarum altera Kal. Ian. usus es, | 4.1 |
| altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calenum. | |
| non scilicet hoc exspectas, dum eas laudem. nescio animi an | |
| ingeni tui maior in his libellis laus contineatur. iam concedo | |
| ut vel Philippici vocentur, quod tu quadam epistula iocans | 5 |
| scripsisti. | |
| Duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento. | 5.1 |
| quarum altera potest abs te expediri, ut aliqua pars militum | |
| istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam | |
| vel actione in senatu; altera quo magis est necessaria, neque | |
| meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo | 5 |
| Asiam nos amisisse; quam sic vexari a Dolabella audio ut | |
| iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio | |
| Treboni. Vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit. | |
| Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, | 6.1 |
| labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus | |
| numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius. | |
| qua re, quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui | |
| tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas | 5 |
| non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores | |
| paternos. | |
| Kal. Apr. Dyrrachio. |