| prid. Id. Apr. 43 Romae | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Datis mane a. d. iii Id. Apr. Scaptio litteris eodem die tuas | 4.1.1 |
| accepi Kal. Apr. Dyrrachio datas vesperi. itaque mane prid. | |
| Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem non esse eos | |
| profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum | |
| exaravi ipsa in turba matutinae salutationis. | 5 |
| De Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui | 2.1 |
| repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut | |
| Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter | |
| dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum | |
| gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec ad | 5 |
| te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis | |
| nostris. | |
| Quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cogno- | 3.1 |
| rimus custodiendum puto. ex his litteris quas mihi misisti, | |
| Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere taeterrime. | |
| compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse | |
| exclusum; qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam | 5 |
| reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sin | |
| eam semel cepit, a t<e> in Asiam censeo persequendum. | |
| nihil mihi videris hoc tempore melius acturus. | |
| Quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supple- | 4.1 |
| mento et pecunia, difficile consilium est. non enim mihi | |
| occurrunt facultates quibus uti te posse videam praeter illas | |
| quas senatus decrevit, ut pecunias a civitatibus mutuas | |
| sumeres. de supplemento autem non video quid fieri possit. | 5 |
| tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi | |
| aliquid tribuat ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire | |
| voluntarios, quo modo equidem credo, quod his rebus quae | |
| in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse | |
| arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, <quod> ne | 10 |
| te quidem nimis firmum esse velit; quod ego non suspicor. | |
| Quod scribis te ad Tertiam sororem <et matrem> scrip- | 5.1 |
| sisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam | |
| mihi visum esset, video te veritum esse id quod verendum | |
| fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc | |
| [partes] appellantur, vehementer commoverentur. sed ante | 5 |
| quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata. | |
| tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attule- | |
| rant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id | |
| fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius | |
| quam occultandam putaremus. | 10 |
| De Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, | 6.1 |
| tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum | |
| eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo, a te eum | |
| diligi. |