| xviii(?) Kal. Mai. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Quae litterae tuo nomine recitatae sint Id. Apr. in senatu | 5.1.1 |
| eodemque tempore Antoni credo ad te scripsisse tuos. | |
| quorum ego nemini concedo, sed nihil necesse erat eadem | |
| omnis; illud necesse, me ad te scribere quid sentirem tota de | |
| constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque | 5 |
| sententia. | |
| Voluntas mea, Brute, de summa re publica semper eadem | |
| fuit quae tua, ratio quibusdam in rebus (non enim omnibus) | |
| paulo fortasse vehementior. scis mihi semper placuisse non | |
| rege solum sed regno liberari rem publicam; tu lenius, | 10 |
| immortali omnino cum tua laude. sed quid melius fuerit | |
| magno dolore sensimus, magno periculo sentimus. recenti | |
| illo tempore tu omnia ad pacem, quae oratione confici non | |
| poterat, ego omnia ad libertatem, qua sine pax nulla est. | |
| pacem ipsam bello atque armis effici posse arbitrabar. studia | 15 |
| non deerant arma poscentium, quorum repressimus impetum | |
| ardoremque restinximus. itaque res in eum locum venerat ut, | 2.1 |
| nisi Caesari Octaviano deus quidam illam mentem dedisset, | |
| in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni | |
| veniendum fu<er>it; quocum vides hoc tempore ipso quod | |
| sit quantumque certamen. id profecto nullum esset, nisi tum | 5 |
| conservatus esset Antonius. | |
| Sed haec omitto; res enim a te gesta memorabilis et paene | |
| caelestis repellit omnis reprehensiones, quippe quae ne laude | |
| quidem satis idonea adfici possit. exstitisti nuper vultu | |
| severo; exercitum, copias, legiones idoneas per te brevi | 10 |
| tempore comparasti. di immortales! qui ille nuntius, quae | |
| illae litterae, quae laetitia senatus, quae alacritas civitatis | |
| erat! nihil umquam vidi tam omnium consensione laudatum. | |
| erat exspectatio reliquiarum Antoni, quem equitatu legioni- | |
| busque magna ex parte spoliaras; ea quoque habuit exitum | 15 |
| optabilem. nam tuae litterae quae recitatae in senatu sunt | |
| et imperatoris et militum virtutem et industriam tuorum, in | |
| quibus Ciceronis mei, declarant. quod si tuis placuisset de | |
| his litteris referri et nisi in tempus turbulentissimum post | |
| discessum Pansae consulis incidissent, honos quoque iustus et | 20 |
| debitus dis immortalibus decretus esset. | |
| Ecce tibi Id. Apr. advolat mane Celer Pil<i>us, qui vir, di | 3.1 |
| boni, quam gravis, quam constans, quam bonarum in re | |
| publica partium! hic epistulas adfert duas, unam tuo nomine, | |
| alteram Antoni. dat Servilio tribuno pl., ille Cornuto. | |
| recitantur in senatu. 'antonius pro consule': magna | 5 |
| admiratio, ut si esset recitatum 'dolabella imperator'; | |
| a quo quidem venerant tabellarii, sed nemo Pili similis qui | |
| proferre litteras auderet aut magistratibus reddere. tuae | |
| recitantur, breves illae quidem sed in Antonium admodum | |
| lenes. vehementer admiratus senatus. mihi autem non erat | 10 |
| explicatum quid agerem. falsas dicerem? quid si tu eas | |
| approbasses? confirmarem? non erat dignitatis tuae. itaque | 4.1 |
| ille dies silentio. postridie autem, cum sermo increb<r>uisset | |
| Pil<i>usque oculos vehementius hominum offendisset, natum | |
| omnino est principium a me. de pro consule Antonio multa. | |
| Sestius causae non defuit post me, cum quanto suum filium, | 5 |
| quanto meum in periculo futurum diceret, si contra pro | |
| consule arma tulissent. nosti hominem; causae non defuit. | |
| dixerunt etiam alii. Labeo vero noster nec signum tuum in | |
| epistula nec diem appositum nec te scripsisse ad tuos, ut | |
| soleres. hoc cogere volebat, falsas litteras esse, et, si quaeris, | 10 |
| probabat. | |
| Nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere belli. | 5.1 |
| video te lenitate delectari et eum putare fructum esse | |
| maximum; praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus | |
| locus esse solet debetque clementiae. nunc quid agitur, | |
| Brute? templis deorum immortalium imminet hominum | 5 |
| egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud decernitur | |
| hoc bello nisi utrum simus necne. cui parcimus aut quid | |
| agimus? his ergo consulimus quibus victoribus vestigium | |
| nostrum nullum relinquetur? nam quid interest inter | |
| Dolabellam et quemvis Antoniorum trium? quorum si cui | 10 |
| parcimus, duri fuimus in Dolabella. haec ut ita sentiret | |
| senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat, tamen | |
| maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate perfectum | |
| est. tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defen- | |
| dam, non relinquam meam. neque dissolutum a te quicquam | 15 |
| homines exspectant nec crudele. huius rei moderatio facilis | |
| est, ut in duces vehemens sis, in milites liberalis. | |
| Ciceronem meum, mi Brute, velim quam plurimum tecum | 6.1 |
| habeas. virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam | |
| contemplationem atque imitationem tui. | |
| x<v>iii Kal. Mai. |