| c. Id. Mai. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| L. Clodius, tribunus pl. designatus, valde me diligit vel, ut | 6.1.1 |
| ἐμφατικώτερον dicam, valde me amat. quod cum mihi ita | |
| persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti) quin illum | |
| quoque iudices a me amari. nihil enim mihi minus hominis | |
| videtur quam non respondere in amore iis a quibus provocere. | 5 |
| is mihi visus est suspicari, nec sine magno quidem dolore, | |
| aliquid a suis vel per suos potius iniquos ad te esse delatum | |
| quo tuus animus a se esset alienior. | |
| Non soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere | |
| adfirmare de altero (est enim periculosum propter occultas | 10 |
| hominum voluntates multiplicisque naturas): Clodi animum | |
| perspectum habeo, cognitum, iudicatum. multa eius indicia, | |
| sed ad scribendum non necessaria; volo enim testimonium | |
| hoc tibi videri potius quam epistulam. auctus Antoni | |
| beneficio est (eius ipsius benefici magna pars a te est); itaque | 15 |
| eum salvis nobis vellet salvum. in eum autem locum rem | 2.1 |
| adductam intellegit (est enim, ut scis, minime stultus) ut | |
| utrique salvi esse non possint; itaque nos mavult. de te vero | |
| amicissime et loquitur et sentit. qua re si quis secus ad te de | |
| eo scripsit aut si coram locutus est, peto a te etiam atque | 5 |
| etiam mihi ut potius credas, qui et facilius iudicare possum | |
| quam ille nescio quis et te plus diligo. Clodium tibi amicissi- | |
| mum existima civemque talem qualis et prudentissimus et | |
| fortuna optima esse debet. |