| med. vel ex. Mai. 43 | |
| CICERO BRUTO SALUTEM | |
| Scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae sunt | 7.1.1 |
| a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile Dolabellam | |
| quinque cohortis misisse in Chersonesum. adeone copiis | |
| abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur Europam appetere | |
| conetur? quinque autem cohortibus quidnam se facturum | 5 |
| arbitratus est, cum tu †eo† quinque legiones, optimum | |
| equitatum, maxima auxilia haberes? quas quidem cohortis | |
| spero iam tuas esse, quoniam latro ille tam fuit demens. | |
| tuum consilium vehementer laudo quod non prius exercitum | 2.1 |
| Apollonia Dyrrachioque movisti quam de Antoni fuga | |
| audisti, Bruti eruptione, populi Romani victoria. itaque quod | |
| scribis post ea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum | |
| nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium populi | 5 |
| Romani, facis ex tua dignitate et ex re publica. | |
| Quod scribis de seditione quae facta est in legione quarta | 3.1 |
| de<cima fraude> C. Antoni, (sed in bonam partem accipies) | |
| magis mihi probatur militum severitas quam tua * * * . |